Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oub0044 Datum:Norden, 7. Sept. 1310 Overlevering:Editie Vindplaats:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 41, nr. 44

Vertrag des Norderlandes mit der Stadt Bremen zur Sicherung des Verkehrs zwischen beiden Theilen, betreffend Todtschlag, Raub, Schulden, Schiffbruch u. a. m.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Universis hanc litteram visuris seu audituris Hunno dictus Onnenga orator terre Nordensis cum suis cocis[*] et consulibus videlicet Ometato dicto Mertenes, Eylbrando dicto Eylbrandesna, Thyadolfo dicto Uldenga et Bettone dicto Hinkena salutem et pacem in Domino sempiternam. Ne rerum gestarum memoria pereat seu in oblivionem transeat et per decursum temporis evanescat, expedit ea que fiunt quandoque scripturis et litterarum testimonio perhennari. Hinc est, quod natis et nascituris cupimus esse notum, quod propter pacem et concordiam, quam cum civitate Bremensi et civibus ibidem desideramus perpetuis temporibus observare, statuimus infrascriptos articulos inter terram Nordensem et civitatem Bremensem perpetuis temporibus inviolabiliter observandos: Si quis igitur evidenter occisus fuerit ab invicem casu sinistro emergente, occisus solvetur viginti marcis Bremensis ponderis et argenti; si vero minus evidenter ille, cui factum inponitur, si de terra nostra fuerit, cum universis consulibus tunc terram nostram regentibus, si Bremensis cum omnibus consulibus tunc temporis in consulatu civitatis Bremensis existentibus in reliquiis se poterit expurgare. Si vero occisor profugus fuerit et bona post se reliquerit, occisus de eisdem bonis solvetur; si vero bona non habuerit et proscriptus fuerit, ita ut non revertatur, sive Nordensis sive Bremensis fuerit, occiso per hoc debet esse omnimode satisfactum. Si autem postmodum receptus fuerit ab hiis, ad quos pertinebat, (qui eum receperint)[*] pro ipso respondebunt. Si captus et diiudicatus fuerit, nulla est restitucio facienda. Si eciam quis oculo, pede vel manu privatus fuerit, decem marcis Bremensis argenti et ponderis sibi debebit emendari, et si de lesione rigidam vel aridam manum vel alias inutilem ipsum habere contigerit, illi emendabitur cum quinque marcis Bremensis ponderis et argenti. Si eciam quis in pede vel manu lesus membra retinuerit et quoquo modo inutilia, duabus marcis et dimidia predicti argenti sibi debet emendari. Si quis vero ab hoc die manifeste spoliaverit, si spoliatus ipsum clamore prosequitur, contra spoliatorem iusto iudicio procedetur ipso bona sua recipiente. Si minus manifeste spolietur quis, cui spolium inponitur, si Nordensis fuerit cum omnibus consulibus Nordensium, si Bremensis cum omnibus consulibus in Brema in reliquiis se poterit expurgare. Quilibet sic bona sua det mutuo, quod pro ipsis non gravet aliquem nisi proprium debitorem. Preterea si Nordensis Bremensem super debitis suis in terra sua voluerit incusare, cum duobus consulibus terre sue ipsum convincere debebit, si debitum sibi fuerit denegatum; idem eciam Bremensis in civitate Bremensi cum duobus consulibus faciet, si Nordensem denegantem debitum super debitis voluerit incusare. Si eciam aliquis Nordensi in civitate Bremensi iniuriari voluerit, illum Bremenses sicut cives proprios defensabunt. Nordenses eciam Bremensibus in aquis et in omni loco ubi possunt astabunt fideliter et constanter. Nullus eciam Nordensis in Brema ponetur in truncum nisi pro furto vel spolio manifesto; si quis eciam indebite se captum probare potuerit, huic duobus talentis seu decem solidis sterlingorum est emendandum. Emptores eciam Nordenses, si qua in civitate Bremensi sunt venalia, libere ement, vendent et deducent et illud idem Bremenses in terra Nordensi facient viceversa. Preterea si cives Bremenses prope Nordam aut in alio loco, ubi inhabitatores dicte terre ipsos iuvare poterunt, passi fuerint naufragium, predicti Nordenses ipsos ad recuperacionem bonorum suorum fideliter adiuvabunt. Sed passi naufragium ipsos iuvantibus respondebunt pro suis laboribus competenter. Si vero bona naufragii ad terram Nordensem fluxerint, ubi nullus vivus affuerit, omnia bona, que de ipsis aquis eruta fuerint, sub custodia alicuius probi viri[*] poni debent in locum securum vel apud ecclesiam in sequestrum et ibi iacebunt per unum mensem, infra quem si ipsa requisiverint cum litteris civitatis Bremensis, debent civibus ipsa petentibus integraliter presentari, sed laboratoribus competenter pro suis laboribus respondebunt. Et si cives Bremenses a conservatore predictorum bonorum magis requisiverint, quam conservator se sustulisse vel habere fateatur, super hoc conservatoris stabitur sacramento. Insuper si civitas Bremensis guerram aut discordiam cum aliquibus habuerit et ab inimicis civitatis Nordenses spoliari, capi contigerit aut occidi, non debet Bremensibus inputari, nec inputabitur Nordensibus, si cum aliquibus guerram vel discordiam habuerint et ipsi Bremenses a nostris inimicis capti, spoliati fuerint vel occisi. Facta sunt hec de consensu et voluntate honestorum virorum advocatorum Martini dicti Aldela, Kenonis dicti Kenesna et Mennonis dicti Mennenga cum consilio Scitati dicti Ulrekesna, Swiththardi dicti Godinga et Tyonis Ebbena. In quorum omnium testimonium sigillo terre Nordensis roboravimus presens scriptum. Datum Norde, anno Domini millesimo CCCo decimo, in vigilia nativitatis beate Marie virginis.
Recto:
x
x
Fonds Ostfriesisches Urkundenbuch, I
Fol.nr. S. 41
Nr 44
Olim Gedr. Brem. U.-B. II. Nr. 105.
Jaar 1310
Datumcode vNatMar
x
x
Commentaar An beiden Ausfertigungen hängt das oben Nr. 37 schon beschriebene Siegel des Norderlandes.
x
Materiaal papier
x
Edities E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch I (Emden 1878), nr. 44