Nummer:oub0128 | Datum:18. Mai 1376 | Overlevering:Editie | Vindplaats:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 109, nr. 128 |
Das Kloster Langen erwirbt von einem Emdener Bürger einige Stücke Land bei Ulgerwehr.
Pateat universis et singulis presencia visuris seu audituris quod frater Hero Dei paciencia prepositus ecclesie beati Iacobi apostoli in Langhen, ordinis Premonstratensis, una cum consensu seniorum ibidem 41/2 graminata Pennar[*] nomine vulgariter in terris Vulgarawere a Mammone Etakana cive in Emeda iusto tytulo empcionis et vendicionis emit libere atque persolvit fideliter, tali tamen condicione adiecta, quod dicta quatuor predia erunt absque aggeribus quibuscunque et ubicunque situatis, sicut tom hamrika ibidem, pro quibus prefatus Mammo respondebit, alioquin reddere debebit quatuor marcas currentis monete bone preposito et conventui predicto in festo Michaelis proximo affuturo. Acta sunt hec in presencia domini Aylwardi vicedecani in Emeda, necnon Lyuwardi, capitanei ibidem, [*] quorum sigilla presentibus sunt appensa in testimonium et robur veritatis, anno Domini MoCCCoLXXVIo, die dominica, qua cantatur vocem iocunditatis.