Nummer:oub0131 | Datum:29. Juli 1377 | Overlevering:Editie | Vindplaats:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 111, nr. 131 |
Der Komthur Uneco von Osterwierum bekundet die Memorienstiftung der Aylsedis, der Braut des Amso zu Osterreide, an das Kloster Langen, und die Beisetzung ihrer Leiche in den Gräbern ihrer Eltern in demselben Kloster.
Universis et singulis presencia visuris seu audituris, Uneco commendator domus in Asterwerum[*] ordinis Crucesignatorum, quondam rector ecclesie in Astierheyde[*] salutem cum noticia veritatis. Tenore presencium recognoscimus fideliter et publice propalando, quod Aylsedis quondam filia Wiardi Herana, [*] nationis de Hlerlete bone memorie, desponsata Amsoni[*] iuveni in. Astierheyda mente sana licet corpore infirma, agonem suum Deo creatori suo precibus commen-dabat atque suam sepulturam nostra in presencia et aliorum testium fidedignorum in conventu Langhena in sepulchris maiorum sive parentum suorum rite et canonice elegit, necnon[*] tria graminata cum dimidio, que iacent cum prediis dicti conventus[*] pro anime sue salute pie legavit et erogavit propter Deum.[*] Quapropter post eius mortem[*] amici utriusque scilicet Amesonis[*] et Aylsedis corpus illius mortue navigio ad conventum prefatum transmiserunt indilate, libere et pacifice absque contradictione cuiuscunque, et sic sepulta fuit ibidem in Domino nostra in presencia et aliorum multorum, [*] cuius anima perpetua requiescat in pace. In cuius robur et testimonium veritatis sigillum nostrum presentibus est appensum, non obstante aliqua litera alia per nos hinc in contrarium data seu danda, cum hic sit mera veritas inserta omnibus in premissis.[*]
Datum anno Domini Mo CCCo LXXVIIo, in octava beate Marie Magdalene.[*]
Datum anno Domini Mo CCCo LXXVIIo, in octava beate Marie Magdalene.[*]