Vertrag der Rustringer mit den Bremern unter Garantie der zu Upstallsbom versammelten friesischen Gesammtgemeinde.
Universis hanc litteram visuris seu audituris in Emesgonia, Norda, Herlingia et Astringia terrarum iudices ac universitas iudicum Selandiarum Frisie in Upstallesbome congregatorum salutem in Domino.[*] Tenore presencium duximus firmiter protestandum, quod omnis dissentio[*] et discordia inter consules et cives Bremenses ex una et Frisones terre Rustringie ex parte altera, super occisione cuiusdam Rustringi Broder nomine per Bremenses occisi exorta, est ad pacem et perpetuam concordiam, prout dicti consules Bremenses et iudices terre Rustringie coram nobis recognoverunt, totaliter reformata, ita quod Rustringi Bremensibus super predicta occisione non debebunt de cetero querimoniam commovere. Est etiam adiectum, quod cives Bremenses et Rustringi erunt et manebunt una gens et unus populus, sicut a tempore, cuius seu est memoria extiterunt, debebuntque omnia et singula, que in litteris et privilegiis suis in invicem ab antiquo datis et confectis continentur, in omnibus et singulis suis clausulis firmiter et inviolabiliter observare, nec in aliquo perpetuis temporibus contraire; eo addito, quod si inter Bremenses et Rustringos quacumque occasione et super re quacumque dissensionem vel rancorem quocumque tempore contingeret, quod absit, in futurum suboriri, vel iam esset suborta, pars una alteri, videlicet nec Bremenses Rustringis, nec Rustringi Bremensibus bella movebunt, nec quemguam rebus vel corpore aliquatenus ledent, nec spolium in Bremenses aut quemquam alium pro causa huiusmodi committent, nisi prius, si invicem dicte partes secundum privilegia eorum concordare non poterunt, de iure partis utriusque per nos universos iudices terrarum Selandiarum in Upstallesbome et successores nostros plenarie sit discussum, et licentia habita de nobis iudicibus supradictis. Debebunt etiam tam Bremenses quam Rustringi nostre[*] et suceessorum nostrorum iudicum terrarum Friste in Upstallesbome congregandorum in hoc casu stare et contenti esse decisioni et facere quicquid nos et successores nostri decieverimus et dixerimus communiter et concorditer faciendum. Preterea si qua partium, sive Bremenses sive Rustringi, dicte decisioni nostre stare noluerint vel bella parti altert sine nostra et successorum nostrorum iudicum Frisie licentia speciali super quacumque re vel occasione quavis moverit, nos partem alteram contra partem nobis non obtemperantem et bella, ut est dictum, moventem debebimus et volumus cum omnibus terris nostris adiuvare et assistere fideliter et constanter. Ceterum recognoscimus, quod nos et quilibet nostrum communiter et divisim cum civibus Bremensibus societatem et amicitiam contraximus specialem, quod ipsi et eorum quilibet in terris et omnibus nostris finibus[*] na pace et securitate, ac omni iure, quibus nostri conterranei gaudent, frui et gaudere debebunt, et excedens et delinquens contra eorum aliquem, ac si contra nostrum conterraneum peccaverit, punietur. In cuius rei testimonium sigilla nostra duximus presentibus apponenda.[*] Datum in Upstallesbome, anno Domini millesimo CCCo XXIIIIo, feria tertia in ebdomada Penthecostes.[*]
x
Fonds |
Ostfriesisches Urkundenbuch, I |
Fol.nr. |
S. 53 |
Nr |
51 |
Olim |
Gedr. Brem. U.-B. II. S. 244 und früher bei Ehrentraut, Fries. Archiv II. S. 381 ff., und Wiarda, Landtage der Friesen bei Upstallsbom, 2. Aufl. S. 169. |
Jaar |
1324 |
Datumcode |
MpPentec |
x
Edities |
E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch I (Emden 1878), nr. 51 |