Nummer:cha040 | Datum:7 april 1366 | Überlieferung:Afschrift | Fundstelle: |
Universis praesentia visuris vel audituris Nos Rembertus
Papinga, Sicco Fripama, Papo Enama, Papo to
Horne, Thyatbodus Hoffman, Heddo Allama,
Gauco Gaucuma, Harko Heryama, Babbo
Hermeyrdisma, Luideca Fivilgama,
Frowa Hilama, Yo et Harko Siccama,
Hildardus Tyedecama, Papo Baldin-
ghisma, Papo Lyawacama de Saxum
cupimus fore notum quod nos consi-
derantes nihil nobis in hac vita
fore salubrius quam diligere proximus
et cum eis pacem et concordiam
quae est fons et origo omnium bonorum
operum firmiter observare hinc est
quod nos confederationem pacis et
vinculum mutuae amicitiae pro nobis
et -nostris- successoribus concepimus, ordina
vimus, fecimus et inivimus cum honestis
et discretis hominibus Burgimagistris
et consulibus in Groningen ac cum
eorum concivibus et successoribus
perpetuis temporibus duraturam in omni modo
et forma inferius annotatis videlicet
quod nos omnia castra et praedia nostra
dictis Burgimagistris et consulibus in Groninghen
nec non cuilibet eorum civium damus, contradimus
ac libere resignamus pro nobis et nostris
successoribus fore patula et aperta temporibus
perpetuis et oportunis quotienscumque indignerint
seu a nobis requisiverint eorum iniurium
inde repellendo resistendo ac defendendo
Nec ipsa castra et praedia nisi de communi
consilio et consensu ipsorum cum nostro
quovis modo alienare possumus aut
debemus. Insuper omnes homines de civitate
Groningen ambulantes seu ad
eandem tendentes in terminis
nostris conductum praestare et defendere
promittimus firmiter et debemus
pro nostro posse et nosce tam in
terris quam in aquis. Insuper
si aliquis causas querimoniales
habuerimus contra quascumque personas
in terris Frisiae seu alique persone
contra nos habuerint cuiuscumque
etiam conditionis ante status existant
nobis iniuriari machijnantes tales
causas Burgimagistris praedictis noti-
ficare, insinuare et conqueri
debemus ut nostros iniurustores
informent et inducant ut iustitiam a nobis recipiant et nobis prestent
vice versa et nos stare promittimus ordinationibus et descisionibus Burgi-
magistrorum praedictorum causis in eisdem. Et si adversarii seu iniuratores
nostri iustitiam a nobis recipere et nobis prestare vice versa renuerint per
dictos Burgimagistros etiam moniti et requisiti extunc dicti Burgima-
gistri et consules cum eorum concivibus nobis astare promiserunt nostram
iniuriam renitendo et vindicando. Insuper si dictos Burgimagistros et
consules rogaverimus et introduxerimus pro auxilio nobis prestando tunc
nobis succuaerere promiserunt propriis eorum sub expensis. Sed si tunc aliquis ex eis
quod deus avertat interfecti seu alias lesi vel offensi capti aut spo-
lati seu quascumque alias iacturas passi fuerint omnia talia emendare pro-
mittimus et debemus ad dictum quattuor discretorum ad hoc ex utraque parte
eligendorum wargeldum tamen homicidii cum viginti marcis monetae
currentis et vulnerationes secundum taxationem homicidii persolvendo. Et
simili modo ut (perspicuum) praescriptum est dictis Burgimagistris consulibus
et eorum concivibus adstare et succurrere promittimus nostris sub
expensis ubicunque quotiescunque aut quandocunque a nobis desideraverint seu
requisierint eorum iniuriam repellendo seu vindicando. Item, adiicimus
si aliquid discordiae inter nos et civitatenses praedictos mutuo emerserit
illud duo de nostris et duo ex ipsis infra spacium duorum mensium
postquam factum fuerit perpetratum et Burgimagistris et consulibus insinu-
atum sub pena triginta marcarum parti lesae persolvendarum sopire debent
et amicabiliter complanare pacto confederationis nostre in suo robore
et vigore firmiter et inviolabiliter perdurante. Verum si in aliquo
praedictorum negligentes fuerimus seu quotienscumque dictam confederationem
infregerimus extunc penam centum marcarum totiens nos recognoscimus incurrisse.
In quorum omnium testimonium et firmitatem presentem literam sigillis terre
Hummercensis, domini Herwardi praepositi ibidem, Remnerti Papinga
praedicti fecimus communiri. Quibus sigillis omnes sumus contenti cum
propriis singulariter non utamur. Datum et actum Anno
domini millesimo trecentesimo sexagesimo sexto tertia feria in Eb-
domada Paschali.
Collationeert tegens synen originalen
inder stadt kiste berustende.
Alting.
9-4-75.