Nummer:dik003 | Datum:11 april 1170 | Überlieferung:Afschrift | Fundstelle:Arch. Abdij Dikninge, inv.nr. 1, fol. 6v, reg. 3 |
Godefridus, minister der ecclesia van Traiectum, schenkt aan Henricus, pater van het cenobium Runense, zijne rechten op het land Selewrt, door Henricus gekocht van Lutgherus ministerialis, die het vroeger van St. Martinus en den bisschop in gebruik hield, op voorwaarde van een eeuwgetijde in genoemd klooster voor Godefridus en zijne ouders.
In nomine sancte et individue Trinitatis, amen.
Godefridus, Dei gracia humilis sancte Traiectensis ecclesie minister, universis catholice professionis
fidelibus tam posteris quam modernis notum esse cupimus, quod Henricus, in Christo Runensis cenobii pa-
ter venerabilis, ad amplificacionem sancte domus Dei, cui prefuit, terram Selewrt, quam quidam Lut-
gherus, ministerialis sancti Martini et noster, de sancto Martino et nobis tenuit, racionabili
convencione et stabili commutacione ab eodem Lutgero nostra voluntate in id ipsum consen-
ciente precio lxta marcarum argenti omni contradictione remota comparavit, quam Lutge-
rus ad opus ipsius abbatis et ecclesie nostre potestati resignatam reddidit. Nos vero, scien-
tes salubre ac fructuosum esse commercium pro eternis temporalia pro incorruptilibus caduca
commutare, ob remedium anime nostre parentumque nostrorum spem recompensacionis eterne eandem terram
et quidquit nostri iuris in ea fuit, prenominato abbati ad usum ecclesie et fratrum suorum
libera donacione ex toto tradidimus et propterea sue successorumque suorum potestati
perpetuo iure possidendam subdidimus, ea videlicet condicione ut in eodem claustro
pro anima nostra parentumque nostrorum, patris scilicet nostri et matris nostre et aliorum, tam in missarum sollemp-
niis quam vigiliis et aliarum oracionum devocionibus commemoracio omni evo agatur. Et ut hec
tam racionabilis commercii commutacio et nostre donacionis concessio per succedencium temporum
diuturna secula rata et inconvulsa permaneat, hanc cartulam inde conscriptam veritatis
nota corroborantes sigilli nostri impressione iussimus insigniri. Ac si quis in posterum,
quod Deus avertat, spiritu erroris inductus, immo seductus, huius tradicionis libertatem
impugnare aut irritare vel aliquam prefate ecclesie molestiam ingerere temerario moli-
tus fuerit, gravi anathematis sentencie subiaceat et quod temptaverit effectu careat.
Acta sunt autem hec publice coram ydoneis testibus, quorum nomina subter notata haben-
tur: clerici Bolcelinus camerarius Maioris Ecclesie in Traiecto, magister Henricus, magister
Hugo, Bruno, capellanus, laici, Henricus de Cuc, Lifferdus de Gruninghen, Otto
de Runen, Everherdus de Almelo, Ingelbertus de Ramlo et alii quam plures. Signum
domini Godefridi Traiectensis episcopi. Datum Volnho iii Idus Aprilis anno dominice incarnaci-
onis moxolxixo, regnante domino glorioso Frederico, invictissimo Romano imperatore, anno
regni eius xviiio, anno autem episcopi domini Godefridi Traiectensis episcopi xiiio. Actum autem in Anlo.

x
Archiv | Drents Archief |
---|---|
Bestand | Arch. Abdij Dikninge |
Zugangsnummer | 440 |
Inventarnr. | 1 |
Fol. Nr. | fol. 6v |
Regestnr. | 3 |
Jahr | 1169 |
Datumcode | 3IduApr |
x
Sprache | Latijn |
---|---|
Schrift | begin 15de eeuw |
Abbildung 1 | |
Negativ | 3-Oc-31 |
Abbildung 2 | |
Negativ | 3-Oc-33 |