Nummer:dik024 | Datum:11 jan. 1248 | Überlieferung:Afschrift | Fundstelle:Arch. Abdij Dikninge, inv.nr. 1, fol. 8v, reg. 24 |
Otto, bisschop van Traiectum, draagt over aan de abdij in Runa de novale tienden behoorende tot den hof in Dickeninghe van die abdij.
Otto, Dei gracia Trajectensis episcopus, omnibus presencia visuris notum esse volumus, quod nos pro nostre et antecessorum nostrorum remedio animarum decimas novalium, pertinencium curti in Dickeninghe, que nunc sunt et in perpetuum provenire poterunt, monasterio et conventui sancte Marie in Runa, cui eadem curtis pertinet, de consilio ndelium nostrorum contulimus perpetue possidendas. Ne autem contra hoc in posterum possit oriri calumpnia, presens cyrographum sigilli nostri munimine duximus roborandum. Testes, qui huic collacioni interfuerunt, cum fieret, Everardus, prepositus Tylensis, ]ohannes, scolasticus Daventriensis, Andreas, capellanus noster, Hermannus notarius, Gerardus dapifer, Giselbertus Bochorst, Gherardus Hervet, milites, et alii quam plures. Datum Daventrie anno Domini MCCXLVII mense Januario Sabbato infra octavas Epyphanie.
x
Archiv | Drents Archief |
---|---|
Bestand | Arch. Abdij Dikninge |
Zugangsnummer | 440 |
Inventarnr. | 1 |
Fol. Nr. | fol. 8v |
Regestnr. | 24 |
Jahr | 1248 |
Datumcode | SpEpipha |