Nummer:dik026 | Datum:15 aug. 1251 | Überlieferung:Afschrift | Fundstelle:Arch. Abdij Dikninge, inv.nr. 1, fol. 9v, reg. 26 |
Henricus, bisschop van Traiectum, verklaart, dat Henricus gezegd Pape en Bernardus Binzinc aan hem opdroegen de tienden van het huis van Henricus en het huis van Fredericus bij Appels, die hij in eigendom schonk aan de abdij in Runa, en in ruil daarvoor aan hem overdroegen het huis Plumpinc bij Paslo, dat hij daarop in leen uitgaf aan Bernardus Binzinc.
Henricus, Dei gracia Traiectensis episcopus, omnibus presencia visuris notum facimus, quod fideles nostri
Henricus dictus Pape, Bernardus Binzinc coram nobis comparentes decimas duarum
domorum apud Appels, videlicet domus Henrici et Frederici cum omnibus suis attinenciis, nobis
libere resignarunt et in recompensacionem dictarum domorum domum apud Paslo, que
Plumpinc nominatur, cum suis appendiciis nobis tradiderunt, quam domum Bernardo Bin-
zinc in feodo concessimus, decimas vero supradictarum domorum apud Appels monasterio et
conventui sanctimonialium in Runa propter Deum et nostri memoriam in proprietatem perpetuo possi-
dendas duximus conferendas presencium testimonio litterarum. Actum et datum in die Assump-
cionis beate Marie anno Domini MoCCo quinquagesimo primo, presentibus E., preposito Tylensi, Jo., decano, magistro
D., capellano nostro, magistro Hermanno, nostro notario, Giselberto de Sulen, Peregrino de Putten,
Bertoldo Radinc, Woltero Radinc, militibus, Henrico de Essende, sculteto nostro et
aliis quam pluribus tam clericis quam laycis.

x
Archiv | Drents Archief |
---|---|
Bestand | Arch. Abdij Dikninge |
Zugangsnummer | 440 |
Inventarnr. | 1 |
Fol. Nr. | fol. 9v |
Regestnr. | 26 |
Jahr | 1251 |
Datumcode | AssMar |
x
Sprache | Latijn |
---|---|
Schrift | begin 15de eeuw |
Abbildung 1 | |
Negativ | 3-Od-43 |
Abbildung 2 | |
Negativ | 3-Od-47 |