Nummer:gus0751 | Datum:30. Mai 1454 | Überlieferung:Original | Fundstelle:Rep. 1 (Große Urkundensammlung), inv.nr. 0751 |
Die Pfarrer Emptat in Suurhusen und Thadeus in Loppersum beurkunden Verfügungen der in die Kommende Abbingwehr eintretenden Haitet Aildsna aus Osterhusen und Encka aus Grimersum.
Ne ea, que fiunt in tempore, simul labantur cum tempore, expedit, ut memoriter instrumentis et cancionibus discretorum debite perhennentur. Nos igitur Emptatus et Thadeus, ecclesiarum curati in Suderhusum et Lopsum, universis et singulis in Christi fonte renatis, ad quos presens littera pervenerit, notificamus per presentes publice protestando cum veritatis protestacione et rei geste cognicione, quod Aytatus Ayldsna de Osterhusum, conventualis in Abingwer, constitutus in nostri presencia aliorumque laicorum fide dignorum in Lopsum parrochianorum, scilicet Godekonis et Liudonis, retulit et recognovit, quod convencionem habuit talem cum Aydone, commendatore in Abingwer, et suis conventualibus ante ingressum religionis, quod deberet uti de suis hereditatibus quatuor talentis cum dimidio, situatis in terminis Oesterhusum et nominatis Northmeed, diebus vite sue; eo autem mortuo conventuales in Abingwer deberent ei succedere in hereditate predicta, illam libere possidendo exceptis rebellionibus et impeticionibus filiarum suarum ceterorumque consanguineorum omnium. Insuper soror Encka de Grimassum, conventualis in loco prenominato, sic recognovit coram nobis predictis, quod tali modo concordavit cum Udone commendatore pie recordacionis, antecessore Aydonis predicti, quod ipsa deberet uti diebus vite sue duobus graminatis cum dimidio, situatis in terminis Grimassum prope villam, in parte orientali, in pascuis Aylardi, prepositi in Hynt et capitalis in Grimassum; ea mortua conventus sepenominatus deberet ei succedere in hereditate prenominata, illam possidendo libere sine omni inpeticione amicorum et consanguineorum. In evidencius testimonium premissorum sigilla nostra duximus presentibus appendenda. Datum anno dominice incarnacionis MoCCCCoLIIIIo, ipso die ascensionis Domini.
x
Archiv | NStA |
---|---|
Bestand | Rep. 1 (Große Urkundensammlung) |
Zugangsnummer | R001 |
Inventarnr. | 0751 |
Jahr | 1454 |
Datumcode | AscDom |