Nummer:kla0017 | Datum: | Überlieferung:Afschrift | Fundstelle:Kloosterarch., inv.nr. 4, reg. 17 |
De abt te Ten Boer, Gaicko Gauckinga, Beno Ludema en de overige rechters van de Oosterzijlvesten ('Astersillfestenge') verklaren uitspraak te hebben gedaan in het geschil tussen Diurardus Popenga, Richardus Buerda en de buren van Garmerwolde enerzijds en het convent te Ten Boer, Ernestus en Adulfus Epponis, buren aldaar, het 'allodium de Werum Dominum Roggenamunekan' (het goed van het convent te Wittewierum, genaamd Roggenamunekan?), Tammo Saspergamomia, Dodo Ridderinga en de buren van Hemmerwolde anderzijds over het herstel van de dijk Burgwal tussen Poptathalga en Sudewendena van Ten Boer.
Universis presentia visuris A., Dei pacientia abbas de Bure, Gayko dictus Gaykinga, Bevo dictus Liudamena ceterique judices dicti athaman de Aftersilfestenge
salutem cum noticia sempiterna. Quia ad removenda scandala et ad tollendas controversias non absque ratione in consuetudinem venit, ut ea que
apud modernos aguntur, scripturarum testimonio propter labilitatem mentium annotare, hinc est quod cum inter Diurardum Popenga et Richardum Rizerda et eorum conplices, cives de Gedmerawalda, ex parte una et conventum de Bure et Ernestum , Aldulfum, Epponem , cives ibidem , et allodium de Werum , dictum Rhoggenamunekan , et Tammonem Saspergamonna et Dodonem Rhidderinga et cives de Hemthrawalda ex altera pro reparatione cujusdam aggeris dicti Burgwal, inter terminos Poptahalge et Sidewendena de Bure siti, suborta fuisset coram nobis materia questionis, parte de Gedmerawalda dicente, quod propter nimiam aque habundantiam a partibus superioribus descendentis, conventum et allodium ac cives prenotatos ad latitudinem et altitudinem aggeris debere auxilium expensis et laboribus amministrare, parte conventus et civium de Bure et allodii predicti et civium de Hemthrawalda contradicente hanc actionem esse frivolam ac a ratione penitus alienam, cum nee ipsi et sui antecessores unquam ad hujusmodi labores et expensas fuerint requisiti et dici pocius debeat corruptela quam affirmatio veritatis; ob hanc causam sopiendam et terminandam Eppo Stithenga, Menolphus Frowenga, Liudo Gaikinga, Liudolphus Liudelinga per modum compromissionis de consensu utriusque partis taliter ordinaverunt, ita quod cives de Gedmerawalda cum XXIIIIor personis ydoneis jurarent, ut aggerem communiter primo anno repararent ac deinceps conventus et cives de Bure et allodium prefatum ac cives de Hemthrawalda in perpetuum ab hac actione liberi permaneant et eliminati. In hujus facti testimonium de Werum, de Bure ac communitatis terre Fivelgonie sigillis fecimus communiri. Actum anno Domini MCCC primo, termini nostri viris discretis pluribus presentibus et honestis.

x
Archiv | Groninger Archieven |
---|---|
Bestand | Kloosterarch. |
Zugangsnummer | 172 |
Inventarnr. | 4 |
Regestnr. | 17 |
Olim | Reg. Feith 1301.3. |
Jahr | 1301 |