Nummer:oar016 | Datum:4 okt. 1273 | Überlieferung:Origineel | Fundstelle:Omm. arch., inv.nr. 0002, reg. 016 |
Hildeboldus dei gratia sancte bremensis ecclesie archiepiscopus omnibus hoc scriptum visuris salutem in domino. Cum
abbas et conventus sancti Bernardi ordinis Cysterciensis monasteriensis diocesis cum navi eorum in Hamburg venire
consueverint et propter hoc in Stadium applicare teneantur, nos attendentes eorum devotionem et merita
quibus honorari dicuntur et ad preces domini Alexandri civis Hamburgensis devoti nostri qui pro eis
cum instancia supplicavit ab applicatione praedicta, ita quod navis ipsius abbatis et sui conventus
in Stadium minime venire teneatur cum per Albiam ascenderit, absolvimus memoratos et de
consensu capituli nostri ipsos dimittimus quietos in perpetuum et absolutos ita tamen quod per nuncium
iustum theloneum nostrum solvant et in navi res non deferant alienas quod iuramento idem
nuncius affirmabit. In cuius facti testimonium hoc scriptum sigillo nostro et capituli nostri fecimus
roborari. Datum Bremis anno domini Mo CCo LXXIIIo IIIIo nonas octobris.
AANTEKENINGEN: DORSO: De theloneo in Stadium
testantur quod incolae
dOmlanden .... quoquo
versum naves suas miserint
et mercaturam exercuerint.
1273.
MM
OVERLEVERING: origineel, perkament.
AUTHENTICERING: zegel (met hennep koord bevestigd) verloren.
INVENTARIS: RA GRONINGEN, OMMELANDEN 2 R 16.
RF 1273.02.
UITGAVE: OGD 144.
DRIESSEN p. 41 nr.
??

x
Archiv | Groninger Archieven |
---|---|
Bestand | Omm. arch. |
Zugangsnummer | 2 |
Inventarnr. | 0002 |
Regestnr. | 016 |
Register Feith | 1273.002 |
Jahr | 1273 |
Datumcode | 4NonOct |