Nummer:oar029 | Datum:18 okt. 1371 | Überlieferung:Origineel | Fundstelle:Omm. arch., inv.nr. 0011, reg. 029 |
In nomine domini amen. Quoniam ea quae geruntur in tempore simul cum tempore labuntur ac propter hoc sollempniter acta oblivio delet nisi literarum testimoniis fultiantur. Hinc est quod nos fratres
Rippertus ad sanctum Bernardum in Adwerth, Reynerus sancti Johannis Ewangeliste in Merne, Syardus in Rottum necnon Egbertus in Selewerth monasteriorum ordinum
cysterciensis, praemonstratensis ac cluniacensis abbates rei publice conventuum nostrorum ac totius terre nostre intendentes et divina gratia nobis cooperante intendere solicite ac consulere saluibriter
cupientes praehabito maturo consilio discretorum quorum nomina cum sigillorum appensionibus inferius annotantur condiciones quasdam inter nos mutuo et dictos discretos decrevimus arbitrari fermiter observandas. In primis igitur considerantes diligentur quomodo per fabricationem et admissionem false seu vilis monete totam terram nostram tam religiosi quam seculares tam nobiles quam vulgares dampnificantur decipiuntur ac multipliciter illuduntur arbitrando concipimus ac eciam ordinamus quod quilibet verus antiquus grossus turonensis pro decem nummis usualibus
et verus antiquus coronatus sterlingus pro tribus nummis usualibus computentur. Item, antiquum scudatum de Francia boni ponderis et auri computetur pro XIII turonensibus et florenus
aureus iusti ponderis et valoris pro IX turonensibus computetur. Item, quelibet alia moneta sive maior sive minor suum precium sorciatur iuxta sui valoris convenienciam cum moneta superius annotata et ne per ordinacionem praemissorum vulgares et coloni seu quicumque debitores in solvendis suis debitis aliquatenus aggraventur statuimus ut quilibet colonus suo domino
et quilibet debitor suo creditori per modum qui sequitur satisfacere valeat integraliter et complete scilicet quod modius optime ac pure avene pro XXIIII nummis, modius ordei non permixti et modius fabe prae electa ac usualis mensura buturi bolla vulgariter nuncupata equaliter pro tribus solidis iam tacte monete comuniter tribuantur. Et si qui creditores et domini
praediorum in solvendis eorum debitis sive huris iuxta hunc modum noluerint contentari et queremoniam .. negligentia solutionis in nostro iudicio decreverint proponendam eos volumus penitus
non audiri. Insuper est concweptum quod nullus debet colonum alterius conducere vel locare super bona vel praedia sua sine pleno et publico consensu prioris domini sui coram eiusdem curato et
duobus aut tribus verdicis wedmannis vulgariter nuncupatis. Contrarium faciens quinque marcas antique monete tociens quociens hoc fecerit eiusdem coloni priori domino iusto debito solvere
teneatur. Item, si colonus alicuius ab eo recesserit et infra dimidium annum non fuerit ab eodem domino in pulsa tus seu requisitus postea huiusmodi impetitionem volumus esse nullam ..... de
cervisia groniensi et quavis alia cervisia venali stetur iudicio et arbitrio nobilium laycorum et iudicum discretorum. Ut prtaemissa firmius observentur sigillum domini
abbatis de Adwerth pro se suisque subditis ac sigilla dominorum Ellardi de Eesdingum et Conrardi de Federwerth pro se et Lubbodo Tyabbada ceterisque nobilibus ac iudicibus communitatis
termini Middach. Sigillum domini abbatis de Merna pro se suisque subditis ac sigillum totius termini Mernensis pro nobilibus ac iudicibus eiusdem termini. Sigillum domini abbatis de
Rottum pro se et suis subditis. Sigilla praepositorum de Usquerth pro se. Sigillum domini Hebelonis de Kantynmse pro se et Haykone capitali ibidem. Sigilla domini Remberti de Middestum et Alberti Mentata
pro se Eppone Asagama ac Enone Ewesma. Sigillum domini Rodulphi in Husdingum pro domibus Frouwama et Melcama. Sigillum domini Ondulphi curati in Bedum
pro se nobilibus av iudicibus infra aggerem terre Hunsegonie. Sigillum domini abbatis de Selewerth pro se suisque subditis et sigilla Aycardi de Hersinse ac Onnonis Onsada pro nobilibus ac iudicibus in Upga praesentibus sunt appensa. Si qui autem de terminis Honsegonie religiosi, nobiles, judices et vulgares seu de aliis terris circumiacentibus et nobis
vicinis nobis in hiis condicionibus et statutis ut speramus salubriter editis nobis voluerint .dhere sua nomina praesentibus subscribi faciant suaque sigilla praesentibus et
eas observabimus cum eisdem. Actum et datum Wyntzum anno domini millesimo trecentesimo septuagesimo primo ipso die beati Luce ewangeliste.
AANTEKENINGEN:
OVERLEVERING: origineel, perkament.
AUTHENTICERING: 8 zegels bewaard.
VINDPLLATS: RAGr, OMMELANDEN 11 R 29.
RF
UITGAVE: OGD 593.
??

x
Archiv | Groninger Archieven |
---|---|
Bestand | Omm. arch. |
Zugangsnummer | 2 |
Inventarnr. | 0011 |
Regestnr. | 029 |
Register Feith | 1371.003 |
Jahr | 1371 |
Datumcode | Luce |