Nummer:ogd0018 | Datum:21 mei 1040 | Überlieferung:Editie | Fundstelle:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 18 |
Koning Hendrik III schenkt aan de Utrechtse kerk de goederen Leermens en Eenum in het graafschap van Rodolphus, welke aan Uffo en zijn broeders bij vonnis waren ontnomen.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Heinricus divina favente dementia rex. Honor nostri regni in hoc debet vigendo florere, si justis ac
venerabilibus locis aliquid de nostris bonis videamur prebere, quia, sicut legitur, si Deo servire regnare est ergo nos esse regnaturos nullo
modo ambigimus, si ecclesiasticas res augendo honorare studuerimus. Quapropter omnium sancte Dei ecclesie fidelium et nostrorum tam presentium
quam et futurorum sagacitas cognoscat, quod nos pro honoranda Dei gloria atque bone memorie patris nostri Conradi imperatoris anima sancte
Trajectensi ecclesie, ad honorem beati Martini confessoris dicate, cujus sedi Bernoldus (venerabilis) episcopus digne et laudabiliter preesse
videtur et in cujus ecclesia quasi pro pignore paterna sepelivimus viscera, ut beatus Martinus a nobis nostra devotius habeat servicia, hec
predia, videlicet Lintherminge (et) Enon , que Uffo et fratres ejus in comitatu Rodolfi tenere et possidere visi fuerunt et postea pro nefanda
temeritate (in) judicio convicti juste perdiderunt et quicquid de eodem predio est inter Emese et Laueke, cum areis , edificiis , mancipiis ,
agris cultis et incultis , pratis , pascuis, campis , aquis , aquarumve decursibus, molendinis, piscationibus, viis, inviis, quesitis et
inquirendis et cum omnibus suis pertinentiis et utilitatibus, que unquam provenire possunt, nostra preceptali auctoritate concedimus et
stabiliter donamus et ut hoc nostrum donum perpetualiter inconvulsum permaneat corroborando confirmavimus. Preterea ut hec nostra concessio omni
tempore inviolata persistat et hujus nostre confirmationis nemo violator existat, presentem paginam inde conscriptam manu propria roborantes
sigillo nostro jussimus insigniri. Signum (domni) Heinrici tercii regis invictissimi. Theodricus cancellarius vice Bardonis archicappellani
recognovi. Data XII Kalendas Junii, (indictione VIII) anno Dominice incarnationis MXL, anno autem domni Heinrici regis tercii, ordinationis
XIII, regni I. Actum in loco, qui dicitur Trajectum, feliciter amen.