Nummer:ogd0027 | Datum:voor 13 maart 1139 | Überlieferung:Editie | Fundstelle:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 27 |
Andreas, bisschop van Utrecht, draagt aan de kerk te Oldenzaal enige opbrengsten uit kerken in Drenthe over.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Notum sit omnibus tam futuris quam praesentibus, qualiter ego Andreas, Dei gratia Trajectensis
episcopus, dedi ecclesiae Oldenzalensi ad opus fratrum debitum altariorum, quod singulis annis presbyteri subscriptarum ecclesiarum in festo
sancti Jacobi in Anloe solvunt pro concambio unius mansi in Emne, quem predecessor meus bone memorie dominus Godebaldus episcopus pro remedio
anime Werneri dapiferi sui predictae ecclesie tradiderat. Volens igitur omne ratum esse, quod ipse pie fecit et ipsius saluti nostreque
proficere, praefatum mansum, quem de curte nostra Emne acceperat, denariis prenominatis consilio fidelium meorum commutatum ab ecclesia redemi
curtique restitui. Hee sunt ecclesie solventes hos denarios: Anloe solve octo untias, Bele octo untias, Vrees quatuor untias, Nurch duos
solidos, Rothen duos solidos, Roterwolde duos solidos, Elde duos solidos. Ut autem hec nostra tradicio fratribus Oldensalensibus eorumque
successoribus nunc et in posterum stabilis et inconvulsa permaneat, cartam hanc sigilli nostri impressione corroboratam in munimentum eis
tradidimus. Acta sunt haec anno Dominice incarnacionis millesimo centesimo tricesimo nono, indictione quarta , anno primo regni Conradi secundi,
episcopatus nostri undecimo. Hujus rei testes isti sunt: Hartbertus Majoris prepositus, Albero prepositus sancti Petri, Adelardus prepositus,
Hugo prepositus sancte Marie , Lutbertus decanus sancti Martini, Arnoldus decanus, canonici; Simon, Leodricus, Henricus, liberi; comes
Godefridus et frater suus Har-mannus, Franco de Deepnaham, Wernerus frater suus, ministeriales; Hugo de Honnorst, Fredericus scultetus, Otto
de Runa, Bartoldus et Goswinus filius suus, Lidulphus de Oldenzeel et alii multi.