Nummer:ogd0066 | Datum:1223 | Überlieferung:Editie | Fundstelle:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 66 |
Conradus, abt van Prémontré, schrijft aan de abten van Mariengaarde, Dokkum en Lidlum over Herdricus, proost van Schildwolde, en een anderen proost.
Conradus, Premonstratensis dictus abbas, et abbatum ejusdem ordinis capitulum generale de Orto sancte Mariae, de Dokkum, de Valle beate Virginis
abbatibus salutem in Domino. Intelleximus relatione abbatis de Hamburna, qui auctoritate generalis capituli circationis officio in Frisia
functus erat, duas esse in Frisia preposituras, quas tenent frater Herdricus et frater D., quibus abbas prefatus auctoritate ordinis preceperat,
ut infra certum tempus, videlicet quadraginta dierum, secundum debitum ordinis Premonstratensis, quem professi sunt, paternitatem sibi
procurarent. Quod quia facere contempserunt, pena excommunicationis jure punire possemus eosdem, nisi fecunditatem ficulnee sterilis per
patientiam expectaremus. Quia igitur libertas secundum apostolum multis velamen malicie fore dinoscitur, vobis in virtute obediencie stricte
precipimus, ut prefatos prepositos auctoritate capituli Premonstratensis ad presentiam vestram citetis et sub pena suspensionis et interdicti
precipiatis eisdem, ut ante nativitatem Domini secundum debitum ordinis alicujus abbatie in Frisia paternitatem sibi eligant. Quod si facere
contempserint, extunc suspenses et excommunicatos sicut acefalos auctoritate ordinis et nostra denuncietis.