Nummer:ogd0103 | Datum:1 maart 1245 | Überlieferung:Editie | Fundstelle:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 103 |
Paus Innocentius IV vergunt de bisschop van Münster onderscheidene misbruiken in het Friesche deel zijner diocese of te schaffen.
. . episcopo Monasteriensi. Ex parte tua fuit propositum coram nobis, quod quidam laici Friscie tue diocesis, qui warandi vulgariter
nuncupantur, in singulis ecclesiis, in quibus jus obtinent patronatus, plures presbiteros ad certos annos, quamquam vix uni una sufficiat, tibi
vel loci archidiacono representant , solam super hoc consuetudinem , que dicenda est corrup-tela potius , allegantes , sicque repellentur idonei
et indigni non absque symonie vitio inter presentatos et presentatores contracto in grave ipsarum ecclesiarum praejudicium admittuntur. Clerici
quoque a talibus ipsarum ecclesiarum jus presumunt emere patronatus seque ad ipsas presentare procurant interdictum tuum super hoc editum
temeritate propria relaxantes. Alias etiam tarn ipsi quam alii tue diocesis in dicta Friscia commorantes multa enormia , que limam correctionis
exposcunt , committere non verentur in animarum suarum periculum et scandalum plurimorum. Quare nobis humiliter supplicasti , ut salubre super
hoc remedium adhibere paterna sollicitudine curaremus. Mandamus , quatinus , si est ita , predictos laicos et clericos , quod ab hujusmodi
presumptionibus de cetero prorsus desistant monitione premissa, sicut justum fuerit , per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellens
auctoritate nostra statuas super hiis , quod animarum saluti et honestati ecclesiastice videris expedire. Contradictores etc. usque compescendo.
Datum Lugduni Kalendis Martii anno secundo.