Nummer:ogd0123 | Datum:28 febr. 1257 | Überlieferung:Editie | Fundstelle:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 123 |
Rechters en oldermans te Groningen verkopen onroerend goed op de Tie aan Bernard, zoon van vrouw Godeweris, vrij van de last van overweg.
Dominus Egbertus et Meneco, justiciarii in Groningen, et aldermanni universis presencia visuris salutem in Domino. Notum facimus singulis ac
universis, quod de civium communitate decem et septem ammersad super Tie ante domum Alberti Tetinge inter Cleywech et viam, que dicitur Strete,
domino Bernardo filio domine Godeweris, harum conservatori, et posteris suis vendidimus libere possidendam, et quod via nulla jacebit ultra
dictam terram eisdem permisimus procavendam. Igitur ne super hoc aliquis dubius existat, ad veritatis evidenciam hanc paginam sigillorum
nostrorum appensione ipsis porreximus communitam. Datum anno Domini MCCLVII pridie Kalendas Marcii, quatuor civitatis existentibus Alardo
Suaneco, Ottone Sickinge, Brunone filio domini Enonis et predicto Bernardo, aldermannis vero existentibus Gieldmaro Remian, Siccone de Porta,
Harderico de Laren, Gerardo schulte, Egberto filio domini Brundonis, Johanne Papinge, Radwardo Cordinge, Enone juvene, Ottone de Weren , Johanne
Winrechinge, Liudolfo de Buin, Sygero Botere, Rodolfo Alinghe, Egberto Catere ende Henrico Calvesnack.