Nummer:ogd0125 | Datum:7 juni 1257 | Überlieferung:Editie | Fundstelle:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 125 |
Paus Alexander IV machtigt de abt van Klaarkamp aan het klooster van Aduard opnieuw de kerk van Stedum te geven met haar patroonaatsrecht en haar bezittingen.
Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio . . abbati monasterii Claricampi Cisterciensis ordinis Trajectensis diocesis salutem et
apostolicam benedictionem. Dilecti filii, . . abbas et conventus monasterii sancti Bernardi Cisterciensis ordinis Monasteriensis diocesis,
exhibita nobis petitione, monstrarunt quod, cum episcopus Monasteriensis ecclesiam de Stedum sue diocesis de assensu rectoris et quorundam
laicorum patronorum ipsius contulisset eidem monasterio paupertate gravato et collatio hujusmodi fuisset in forma communi per sedem apostolicam
confirmata, tandem quia vicarii seu ministri et nonnulli alii patroni ejusdem ecclesie quondam . . abbatem et monachos ipsius monasterii
predecessores eorum super collatione hujusmodi molestabant, iidem predecessores quosdam ex ipsis precibus, quosdam vero secrete pecunia
induxerunt collationi hujusmodi consentire, cum vicariis seu ministris eisdem per manum recompensationis super proventibus vicariarum suarum
ejusdem ecclesie alias amicabiliter componendo, sicque dicti abbas et conventus ecclesiam ipsam pacifice obtinent et quiete. Verum quia super
premissis habentes conscientiam remordentem nobis humiliter supplicarunt, ut providere in hac parte de consueta sedis apostolice misericordia
curaremus, nos de tua circumspectione plenam in Domino fiduciam obtinentes tibi, qui prefati monasterii pater abbas existis, per apostolica
scripta mandamus, quatenus a predictis abbate et conventu libera ejusdem ecclesie ac juris patronatus ipsius resignatione recepta ecclesiam
ipsam cum omnibus possessionibus et pertinentiis suis dictis abbati et conventui auctoritate nostra de novo conferas, perpetuo in usus ipsorum
proprios retinendam ac ipsos seu alios eorum nomine in illius corporalem possessionem inducas et defendas inductos, contradictores per censuram
ecclesiasticam appellatione postposita compescendo, proviso quod in eadem ecclesia per idoneum vicarium curam plebis ab eodem episcopo
recepturum debite serviatur, cui pro substentatione sua et episcopalibus ac archidiaconalibus necnon aliis oneribus supportandis congrua de
ipsius ecclesie proventibus portio reservetur. Datum Viterbii VII Idus Junii, pontificatus nostri anno tertio.

x
Bestand | Oorkondenboek Groningen en Drenthe |
---|---|
Nr | 125 |
Olim | Naar Driessen, blz. 31, die het origineel zag, sedert vermoedelijk verbrand in de pastorie te Uitwierde . Ook in afschrift uit het midden der I8de eeuw, vervaardigd door den grietman Dr. W. Schulenburg, in het rijksarchief te Groningen ms. fol. no. 229, blz. 33. |
Jahr | 1257 |
Datumcode | 7IduJun |