Nummer:ogd0144 | Datum:4 okt. 1273 | Überlieferung:Editie | Fundstelle:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 144 |
Hildeboldus, aartsbisschop van Bremen, verleent de abt en het convent van Aduard de vrijheid om met hun schip te Hamburg te komen, zonder Stade aan te doen.
Hildeboldus, Dei gratia sancte Bremensis ecclesie archiepiscopus, omnibus hoc scriptum visuris salutem in Domino. Cum
abbas et conventus sancti Bernardi, ordinis Cysterciensis Monasteriensis diocesis cum navi eorum in Hamburg venire
consueverint et propter hoc in Stadium applicare teneantur, nos attendentes eorum devotionem et merita, quibus honorari dicuntur, et ad preces
domini Alexandri civis Hamburgensis devoti nostri, qui pro eis cum instancia supplicavit ab applicatione predicta, ita quod navis ipsius abbatis
et sui conventus in Stadium minime venire teneatur, cum per Albiam ascenderit, absolvimus memoratos et de consensu capituli nostri ipsos
dimittimus quietos in perpetuum et absolutos, ita tamen quod per nuncium justum theloneum nostrum solvant et in navi res non deferant alienas,
quod juramento idem nuncius affirmabit. In cujus facti testimonium hoc scriptum sigillo nostro et capituli nostri fecimus roborari. Datum Bremis
anno Domini MCCLXXIII, IIII Nonas Octobris.

x
Bestand | Oorkondenboek Groningen en Drenthe |
---|---|
Nr | 144 |
Olim | Naar het origineel in het rijksarchief te Groningen (Reg. 1273, no. 2), hoog 19, breed 21,5 cm. Ook gedrukt bij Driessen, blz. 41; en bij Lappenberg, Hamb. Urkb., 1, no. 753. |
Jahr | 1273 |
Datumcode | 4NonOct |