Nummer:ogd0145 | Datum:30 april 1275 | Überlieferung:Editie | Fundstelle:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 145 |
Hendrik van Borculo, burggraaf van Coevorden, verleent de grove en smalle tienden in Echterveen en Zuidwolde naar Zutfensch leenrecht aan Rudolf van Eckten.
Universis presens scriptum inspecturis Henricus miles de Borkelo Covordie burgrawius salutem in Domino sempiternam. Ne ea, que in tempore
aguntur elabantur cum tempore, solent scriptis innodari, hinc est quod notum esse volumus omnibus, quod nos Rudolfo, filio domini Folckeri
militis de Echten, nostro cognato decimam nostram majorem et minorem, sitam in Echtenerefene et in Suthwalda, nomine hominis contulimus perpetuo
jure possidenda titulo juris, quod Sutphenie servatur, exceptis decimis, quas habent domina Sophia et domina Hildeburgis de Echten ibidem. Ut
hoc factum nostrum predicto Rudolfo suisque heredibus ratum et irrevocabile permaneat, presentem paginam sigilli nostri impressione fecimus
roborari. Acta sunt hec anno millesimo ducentesimo septuagesimo quinto Covordiae in vigilia apostolorum Philippi et Jacobi.