Nummer:ogd0218 | Datum:19 juni 1303 | Überlieferung:Editie | Fundstelle:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 218 |
De rechters van de dijk tussen Omptata Tya en Delfzijl stellen bepalingen vast betreffende de dijk.
In nomine Domini amen. Hee constitutiones a judicibus aggerum ab Omptata Tya usque in Delfzilen per quatuor consulatus erunt firmiter
observande, videlicet quod secunda feria Pentecostes omni anno judicia eorum in Feldwird renovabunt. Prima quoque eadem pax erit inter ipsos,
que in cetu consulum terre Fyvlgonie observatur. Item operarii aggerum in accessu et recessu eandem pacem obtinebunt. Item judices ipso die, quo
cernunt aggeres, per diem naturalem, hoc est ab ortu solis usque ad ortum solis, sub pena dupli pacem habebunt. Item si questiones alique
fuerint orte inter ipsos, sub pena 10 solidorum ab ipsis terminabuntur. Item nec consules terre nec decem jurati ne aliqui judices intromittant
se de juredictione ipsorum ac emenda. Item quilibet judex pro socio secum sumpto in omni casu respondebit. Item laborantes in publicas vias et
ad alia communia opera ut ad fossata eandem pacem habebunt sicut operarii aggerum. Item judices ex occidentali parte Heke , qui dicitur
Godlinzera nesse , recipiunt terciam partem emendarum, et alii ab orientali Heke binas partes omnium emendarum. Item edictor eorum uno anno erit
apud orientales, altera apud alios. Item quicunque alium in conventione ipsorum offenderit juxta statuta consulum punietur. Item cetus erit in
Feldwird omni anno communiter observandus. Hee constitutiones conscripte sunt prenominato anno MCCCIII ipso die Gervasi et Protasi martyrum. In
cujus statuti testimonium sigilla domini abbatis in Feldwirth ac tocius terre Fyvlgonie presentibus duximus appendenda.