Nummer:ogd0249 | Datum:10 mei 1315 | Überlieferung:Editie | Fundstelle:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 249 |
De inwoners van Augustinsga verbinden zich de weg, genaamd de Claigawe, te zullen onderhouden.
Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Rictnirus, Beno ac Bovo, laici de sancto Augustino, notum esse volumus tam
presentibus quam futuris, quod sicut monachi per ordinationem nostram obligaverunt se ad perpetuam conservationem aqueductus prioris expensis
propriis et sumptibus, ita cives nostri de sancto Augustino consensu tocius commu-nitatis nostre obligaverunt se perpetuis temporibus ad
integram reparationem vie, que dicitur Claigawe, sicut monachi predicti a festo sancti Petri ad Cathedram usque ad festum Omnium Sanctorum sua
necessaria de silvis, curribus et equis deducere valeant cum effectu. In cujus rei perpetuam memoriam presentem paginam sigillo communitatis
fecimus confirmari. Acta sunt hec anno Domini MCCCXV ipso die Gordiani et Epimachi martyrum sub consulatu Ubrati Wtisma, qui dictam ordinationem
sub pena, in alia littera memorata, jusserat et mandavit inviolabiliter perpetuis temporibus observari .