Nummer:ogd0252 | Datum:25 nov. 1316 | Überlieferung:Editie | Fundstelle:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 252 |
Berta, weduwe van Rudolf van Ansen, en haar twee minderjarige zoons verklaren een hoeve te Zuidwolde aan Rudolf van Echten te hebben verkocht.
Omnibus presentia visuris seu audituris nos Berta, relicta Rodolfi, Bertoldus et Eizo, mei filii
de Ancen, notum esse cupimus nos Rodolfo de Echten domum nostram in Drucht in Sudwold cum omnibus atti
nentiis suis cultis et incultis et suis veris heredibus pro quinquaginta marcis sterlingorum vendidisse et posuisse ei fidejussores et suis
heredibus, quod Bertoldus et Eizo, cum ad debitam venerint etatem, [ven]dicionem sic legitime factam non revocent sed ratam habeant et gratam.
Fidejussores sunt dominus Heino miles [et] Otto de Norech, Volkerus de Dwenglo sub pena XXX marcarum sterlingorum antiquorum. Si autem
Bertoldus [et] Eizo, cum habent annos discretionis, ordinata et facta in venditione revocare presumpserint, dicti f[ide]jussore[s C]ovordiam
intrabunt et inde non recedent, nisi prius dicto Rodolfo de Echten et suis heredibus quinquaginta marcae sterlingorum cum pena XXX marcarum
integraliter persolvantur. In cujus rei testimonium sigilla domini Heinonis militis et Ottonis de Norech presentibus sunt appensa. Nos vero
fidejussores sic notati in premissis recognoscimus nos Rodolfo sepedicto de Echten et suis heredibus sub fide militaria esse obligates et sub
sigillis nostris presentem paginam communimus jure testimonii sic esse acta et ordinata, ut patet in premissis. Datum in Norech anno Domini MCCC
sexto decimo in die Katerine virginis et martyris.

x
Bestand | Oorkondenboek Groningen en Drenthe |
---|---|
Nr | 252 |
Olim | Naar het origineel in het archief op den huize Echten, hoog 12,5, breed 24,5 cm. |
Jahr | 1316 |
Datumcode | Cathar |