Nummer:ogd0254 | Datum:25 juli 1317 | Überlieferung:Editie | Fundstelle:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 254 |
Hayco, abt van Wittewierum, geeft met de gezworenen een verordening op het bedijken van nieuw aangewonnen land te 't Zandt, welke bekrachtigd wordt door de overheden van Fivelgo.
Ouoniam quae geruntur in tempore, nisi per scripti salventur memoriam, de facili cum tempore evanescunt, consultum est utiliter et provisum in
publica scripta redigere, quae (debent) in post futura saecula veritati testimonium perhibere. Sciant igitur tam praesentes quam futuri, quod
cum intentio civium Sondensium circa novum aggerem in novalibus construendum versaretur, miserunt itaque nuntios in Floridum Ortum vocantes
dominum Hayconem abbatem, ut eorum consilium regeret et foveret, qui in omnibus novalibus ad praedictos cives spectantibus cum suo conventu
eorum tertius confrater in omni labore et hereditate exstitit et possessor, qui cum venisset per ilium et athamonnos talis ordinatio unanimiter
est concepta et ab omnibus inviolabiliter observanda. Primo igitur sex de melioribus jurare fecerunt, ut praeessent laboribus et expensis et
litigia de novalibus orta sedarent et negotia incumbentia promoverent, eis adjungentes duos de conversis claustri praedicti. Post haec tres
tiuchgas fidejussores ad invicem dare statuerunt, ut comtnuniter laborarent et nullus impediret, et si qua tiuchga occasionem faceret
impedimenti, aliis daret viginti marcas sterlingorum insuper et suum laborem facerent et complerent. Alberta vero tiuchga hos posuit
fidejussores: Aldulphum Ombteta et Aylwardum Lijndamona. Tadencka tiuchga hos cautores dedit: Rembeconem parvum et Tyadonem magnum. Juldlenga
tiuchga Thidricum Thyadringa et Aylwardum Esamona. Sic et ordinatum est, quod fidejussores darent, qui non essent de parochia et partem haberent
in novalibus , quod similes essent in laboribus et expensis. Et sic Tyado magnus fidejussit pro Menardo de Uthusum , Rembeco Sirickesmona pro
monachis de Feldwirth , Emo Uddamona pro Popecone Syerda , Eltatus Winamona pro Folkerriamon. Aldulphus Juldlenga cavit pro conventu de Werum ,
quod esset tertia manus ad laborandum et ad expensas solvendas. Eppo Fossamonna ex parte civium fidejussit conventui, quod eum non vexarent
minus juste. Item quia effrenis populi grassante nequitia et malorum hominum exuberante malitia ordo juris et justitiae confunditur et
annichilatur, ideo saluberrimum fore consilium decreverunt, ut pena et emenda malefacientibus aucmentaretur , et consultum est ut , si aliquis
instinctu dyabolico illic homicidium perpetraverit in aliquem de athamannis vel praedictis sex judicibus, sexaginta marcas sterlingorum pro
homicidio reddere judicatur. Athemanni et judices pro breckma sex marcas sterlingorum recipiant et membrum emendetur secundum vitam ; quodsi
aliter aliquis occisus fuerit , XL marcas sterlingorum solvetur et judicibus quatuor marce dentur pro breckma; quodsi aliquis in sex membris
mutilatus fuerit , una marca dabitur pro breckma ; quodsi minor pugna commissa fuerit , duplex dabitur emenda et tres solidos pro breckma.
Servus conductus ad laborem , si aliquem occiderit vel leserit, teneatur et si satisfacere non valet, luet in vita, quid manibus perpetravit.
Haec singula praemissa servanda sunt in labore , in cetu , in potu caussa laboris vel aggeris. Item ubi majus oritur periculum , multo fortius
est cavendum. Ideo ordinatum est ut, si quis tam coetus vel operis in adventu vel recessu spoliatus fuerit vel captus intra terminos sive extra
terminos Fiwelgonie , athemanni et judices communiter emendabunt. Omnia, quae fiunt in praesentia duorum judicum, negari non possunt. Si aliqua
facta fuerint in adventu vel recessu cetus vel operis , quae de majoribus sint lesionibus , quae negari possint . tunc ille cui imponitur, si
negaverit, suam innocentiam defendet secundum verbum athemannorum et jus terrae Fiwelgoniae. Praeterea est adjectum , quod athemanni discuterent
, si quid mali fieret inter nautas et mercatores ad aquaeductum Sondensium advenientes et nostrae terrae cohabitatores. Ceterum ordinatum est ,
ut omnia quae praesens scriptum non continet et in litera patent , huic literae annexa , quid firma et inconvulsa perseverent. Acta sunt haec in
parochia Sonde anno Domini millesimo trecentesimo decimo septimo in die beati Jacobi Apostoli et confirmata in Appengadampme per consules in
communi cetu , videlicet per Epponem de Weywerth , qui tunc fuit edictor consulum , et per Gayconem Rodberna , per Homeconem de Tukawerth et
Epponem Boutata , per Hayconem de Enim et Dodeconem de Aldersum , per Aylwardum Snelgera et Styonem Aylwarda , per Ebbonem Menalda et Tyonem
Liudmera et per alios consules discretes robur etiam adhibentes firmitatis .