Nummer:ogd0307 | Datum:17 mei 1327 | Überlieferung:Editie | Fundstelle:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 307 |
De overheden der Friesche Zeelanden en de overheden van Fivelgo stellen enige verordeningen vast voor Appingedam (Appingedammer buurbrief).
Universis Christi fidelibus hanc presentem paginam inspecturis seu audituris nos [judices] Sel[and]enses necnon et consules terre Fiwelgonie
salutem in Filio Virginis gloriose, qui est omnium
vera salus. Tenore presencium clare et dilucide duximus declarandum, quod judices universitatis in Appinggadamme accedentes ad presenciam
nostram nobis humiliter supplicarunt , quatenus jura,
consuetudines et statuta, secundum que predecessores eorum consueverunt judicare a multis retroactis temporibus, confirmare ex certa sciencia et
tueri dignaremur. Nos igitur attendentes publice utile esse , ut quisquis suis juribus , consuetudinibus et statutis , dum tamen rationabilibus
, utatur [inc]oncusse , et ut civitates et oppida suis juribus permaneant , sicut eciam communis consensus omnium Frisonum in Upstallesbame in
publico cetu libere diffinivit ipsorum jura, consuetu[dines et statut]a, que i[nfra hic sequuntur], duximus conscribenda ex certa sciencia
ratificamus et presentibus confirmamus. Primo quod judices supradicti causas et querimonias omnium hospitum confluen[tium] ad oppidum in
[Appinggadamme, eciam de qui]buscumque negociis et mercimoniis, de quibuscumque causis et negociis sine contradictione qualibet judicabunt.
Simili modo quicquid de contractibus in eorum presencia ordinatum vel promissum fuerit, et h[oc quarto denario semper abbreviat]o sive de[inde
de]falcato. Item judicabunt de dampnis illatis inter cives per pecora et jumenta. Insuper quod qui locant domos vel cameras suas, talibus
locent, qui sint fideles et honesti, [nam si quicquam mali fecerint, id ipsi luent sive responde]bunt secundum jura et consuetudinem terre. Item
quod si aliquis conducens aream aliquam paupertatem incidat, in tantum quod pensionem promissam solvere neque[at, domus que in area fundata tunc
sit domi]no fundi pro pensione tacite obligata sine ejus consensu nemini vendi potest. Item si quis domum vel aream locatam vendiderit,
conductor possidebit eam usq[ue ad terminum anni, quem] con[duxit]. Item quelibet persona extera volens hic aream, domum vel cameram emere seu
conducere, primo ostendat sub sigillo sue terre, quod non sit in terra sua proscriptus sed homo bone fame, post[hec offe]rat communitati in
cippum ecclesie tres solidos et sic pro cive habebitur. Item quilibet alienigena volens pro cive haberi, hic primo debet cavere fidejussore
sufficienti, quod cives teneat indempnes ex parte sua. Hec innovantur, quociens mutantur judices. Item judices predicti in anno tribus vicibus
judicabunt, videlicet: post octavas Pasche, post festum Nativitatis beate Virginis et post octavas Epyphanie, et qualibet vice quinque dies
habeant judiciales. Item eisdem [tribus] vicibus probabunt pondera, mensuras, et cervisiam et pistraturam et omnes inebriantes liquores preter
Hamborgensem cervisiam estimabunt, et vendentes hujusmodi estimatione eorum obtemperabunt sub pena [duorum soli]dorum. Item judices non
judicabunt de mutilationibus seu vulneribus quibuscumque, nisi fiant in eorum presencia et tempore incendii, et tunc tamen consul recipiet penam
sibi debitam, sicut reciperet si personaliter judicaret. Item si quis convenit al[iquem coram judicibus in causa ad ipsos] pertinente et postea
eis spretis eundem trahit ad judices et consules qualescumque, dabit sex solidos ipsis judicibus et similiter advocatis sex. Et hoc
intellig[itur post ceptum negotium, et quod dicitur de actore, idem et similiter dicendum] est de reo. [Item nullus] erit simul uno et eodem
anno advocatus ecclesie et judex. Item quicumque in judicio in presencia judicum aliquem inpugnaverit, habebitur super illa pugna quicquid in ea
fecerit pro convicto. [Si vero in judicio ipsos judices impugnaveri]t, duplex erit emenda [ et dup]lex pena. Item judices in principio statim
postquam juraverunt sub debito juramenti tenentur expellere de Damme omnes falsam monetam cudentes vel veram pre[scindentes et incen]diarios.
Item [si alicui] civium ab extra fuerit incendium [intus illa]tum, idem dato primitus fidejussore civibus cum litera communitatis sigillo
signata in loco, ubi incendiarius commoratur, exhibebit se paratum de stando ju[ri in causa] si quam ille habet adversus eum in quocunque
judicio et coram quocunque judice fuerit inpetitus, et si nec hoc juvat eum, postea sit hec causa communis civium. Item pena, quam judices
accipiant, erit duorum solidorum. Item si quis armatus ad inc[endium] venerit vel aliquem ibi leserit, duplex erit pro lesione emenda et pena
pro utroque predictorum erit marca, de qua judices tollant duos solidos et decem solidi conservabuntur communitati in cippo ecclesie. Item
consulatum sibi debitum nullus civium dabit alic[ui extra Da]mme, alioquin dabit communitati XXX marcas. Item si quis civium aream suam vendat
extra Damme, dabit communitati similiter XXX marcas, qui si forte adeo pauper est, quod non sufficiat ad solutionem dicte pene, tunc area
secundum suam estimationem ced[at communi]tati, que si non valeat XXX marcas, consanguinei proximi pro eo solvant ad [supple]tionem pene X
marcas. Item si quis aliquem concivium cultello leserit, dato leso emenda secundum consuetudinem terre dabit pro pena VI solidos judicibus, VI
eciam advocatis. [Item nullus con]civium extra terram Fiwelgonie pro injuria sibi facta quocumque [modo vindictam] exerceat in quemcumque, nisi
prius cum literis sigillo civium signatis petita illi justicia et ea publice denegata. Item si quis civium aliquem ceperit, qu[i ex quacunque
terra Divam Virgine]m in festo ipsius vel infra octavam ip[sius festi venerit visitandi gracia], dabit VI solidos advocatis et judicibus tantum
et captivus liber dimi[ttatur. Item] statutum est [pro communi utilitate, quando aliqua tradenda sponsa est vel elocanda, ne ipse sponsus
plu]res secum in Damme quam XVI viros et [IIII mulieres exceptis externis secum adferat, et ille por]tat gladium, cui traditur a sponso ratione
consanguinitatis. Item in die cetus coree non fient extra domum nuptialem. Item . . . extra . . [nec sponsa] ultra IIII puellas ad suas nuptias
invitabit. [Item in] nuptiis et puerperiis quelibet persona ad mensam veniens dabit sterlingum cum dimidio et hec collecta dabitur in nuptiis
duobus diebus, [semel vero in puerperiis. Si quis it]em in puerperio secundo die vel in nuptiis tercio die non invitatus venerit, dat judicibus
duos solidos. Utrum non invitatus aliquis venerit vel sit, sciat domesticus suo juramento, quod nisi omnes judices indulgeant [luere de
singulis], duos solidos judicibus et tantum advocatis modis omnibus teneatur. Item de huris quibuscumque et de omnibus promissionibus in
presencia rectoris in Damme detracta quarta judicabunt et hoc de huris similiter. [Item summa judicum simi]liter de viis reparandis in hamrike
Dammis providebunt et puteis aquarum ibidem. Similiter unus conjudicum non poterit aliquem convincere nisi pro dimidia marca. Demum nos judices
supradicti ordinamus et volumus, quod exspirante [termino] antiquorum judicum in Dammis rector ecclesie ibidem, qui pro tempore fuerit, cum
antiquis judicibus novos eligant in Kathedra [Petri] et si discordaverint, major pars judicum cum rectore predicto libere de eisdem eligendis
ordinabit. Datum sub sigillo terre nostre ac communitatis in Appinggadamme sub annis Domini MCCCXXVII, Dominica infra octavam Ascensionis.

x
Bestand | Oorkondenboek Groningen en Drenthe |
---|---|
Nr | 307 |
Olim | Naar het zeer geschonden origineel in het gemeentearchief te Appingedam, hoog 28,3, breed 40 cm., aangevuld uit den vidimus van 15 maart 1564 in hetzelfde archief. Ook gedrukt bij von Richthofen, Fries. Rechtsquellen, S. 295. |
Jahr | 1327 |
Datumcode | DpAscDom |
x
Andere afschriften: cke097h, hafi0902+ag, hsf2162b, hsf511c, oar018a, rvr1421002b, vsg0246, vsg0246a en vva050a.
x
Kommentar | Volgens den vidimus van 1564 was destijds 'de segulatie gantz opregt, ongecancelleert and den inschrift nog leesbaar.' De zegels zijn thans afgevallen. Bij het stuk behooren twee transfixen, waarvan de een (zie no. 309) op het stuk is geplakt, de andere (van 24 juni 1432) op de gewone wijze is getransfigeerd. |
---|