Nummer:ogd0389 | Datum:na 23 april 1346 | Überlieferung:Editie | Fundstelle:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 389 |
Burgemeesters en raad van Groningen geven een vidimus van de oorkonde van 23 april 1346, ogd0388, en verklaren, dat door het klooster dergelijke brieven zijn geschreven.
Universis Christi fidelibus presens scriptum cernentibus burgimagistri et consules civitatis Groninghensis salutem et claram subscripte noticiam
veritatis. Ad noticiam
omnium ac singulorum, quorum interest seu etiam intererit, cupimus pervenire, quod literas venerabilium virorum, burgensium et consulum
civitatis Hamburgensis, sub eorum
vero sigillo, ut prima facie apparebat, supra plicam ad modum literarum clausarum sigillatas sigillo ipso, quasi per medium prope ipsarum
apertionem diviso, vidimus et diligenter examinavimus, cujus tenor de verbo ad verbum dinoscitur esse talis. Volgt no. 388. In premissorum ergo
ad rogatum venerabilium et religiosorum virorum domini abbatis et conventus de sancto Bernardo in Adwerth sigillum nostrum presentibus est
appensum. Tempus vero date premissarum literarum erat sub anno Domini MCCCXLVI in feria octava Pasche. Insuper nos, prefati burgimagistri,
publice protestamur per presentes, quod predicti religiosi viri de Adwarth consulibus ac civibus Hamburgensibus consimiles literas amicabiles et
pacificas rescripserunt et ipsis fidem ac pacem per omnia servaverunt .