Nummer:ogd0430 | Datum:26 mei 1354 | Überlieferung:Editie | Fundstelle:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 430 |
Paus Innocentius slaat aan Andreas Herderinc onder enige voorwaarden toe zijn recht op het personaatschap der Martinikerk te Groningen te doen gelden.
Dilecto filio Andree Herderinc canonico Monasteriensi, bacallario injure canonico, salutem . . . Litterarum scientia, vite ac morum
honestas et alia multiplicia tue probitatis merita, super quibus apud nos fidedigno commendaris testimonio, nos inducunt, ut ad
personam tuam apostolice liberalitatis dexteram extendamus. Sane petitio pro parte tua nuper nobis exhibita continebat, quod olim tibi de
personatu sine cura parrochialis ecclesie sancti Martini in Groninghen Trajectensis diocesis tunc vacante auctoritate apostolica provisum
extitit, ac deinde, ejus possessione nondum obtenta, ad medietatem dicte ecclesie per duos rectores solite gubernari tunc vacante, prout vacat,
per parrocos laicos dicte ecclesie archidiacono ecclesie beate Marie Trajectensis, ad quem institucio rectoris dicte medietatis de antiqua et
approbata et hactenus pacifice observata consuetudine pertinet, infra tempus legitimum canonice presen-tatus fuisti, licet nondum in rectorem
ipsius medietatis extiteris institutus, quodque super dicto personatu et ejus possessione controversiam in (illis) partibus pateris. Nos igitur,
volentes personam tuam premissorum meritorum tuorum intuitu prosequi graciose, tuis in hac parte supplicationibus inclinati, ut eciam postquam
dictam medietatem, si ad presentationem hujus-modi in ipsius medietatis rectorem te institui contingat, extiteris pacifice assecutus, jus tibi
in dicto personatu competens prosequi valeas et ipsam medietatem licite retinere, donec te personatum eundem evincere vel ipsum per alium a te
evinci contingat, felicis recordacionis Clementis pape V predecessoris nostri et alia constitucione qualibet in contrarium edita non obstante,
auctoritate tibi presencium de gracia concedimus speciali, non obstante quod canonicatum et prebendam ecclesie Monasteriensis nosceris obtinere.
Volumus autem, quod si dictum personatum evincere te contingat, ipsum vel medietatem prefatam, retento vel retenta quem vel quam malueris ex
eisdem, omnino prout eciam ad id sponte (te) obtulisti, dimittere tenearis. Nulli ergo etc. nostre concessionis et voluntatis infringere etc.
Datum apud Villam Novam Avinionensis diocesis VII Kalendas Junii, anno secundo.