Nummer:ogd0435 | Datum:20 dec. 1354 | Überlieferung:Editie | Fundstelle:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 435 |
De raad van Groningen verklaart, dat Johannes Scipman aan Andreas Harderinc, persona personatus van de Martinikerk te Groningen, heeft verkocht met recht van wederinkoop een jaarlijkse rente uit zijn huis en hofstede.
Universis, presencia visuris et audituris, nos, consules in Groninghen, volumus esse notum ,
quod Johannes Scipman, noster concivis, in nostra constitutus presencia recognovit se redditus
quatuor marcarum sterlingorum, perpetue omni anni more solito civitatis in domo et de domo sua lapidea recipiendos, vendidisse domino Andree
Harderinc, persone personatus ecclesie beati Martini nobiscum pro quadam pecunie summa sibi integraliter persoluta, et dictos redditus
Johannes Scipman predictus pro se et heredibus suis libere resignavit domino Andree predicto et heredibus suis cum omni jure proprietatis,
possessionis et dominii perpetue obtinendos. Defectum vero, si quem dominum Andream predictum in dictis redditibus ex successu temporis pati
contigerit, Johannes Scipman sepedictus de ceteris suis bonis adinplere promisit. Adjectum est insuper, quod Johannes Scipman dictos redditus
reemere poterit cum septuaginta aureis scudatis, quando sibi visum fuerit expedire, quod presentibus protestamur. Datum anno Domini MCCC
quinguagesimo quarto in vigilia beati Thome apostoli, Johanne Mauricii, Johanne de Winden, Johanne Harderinc, Lutberto Sickinc quatuor
burgimagistris nostre civitatis existentibus dicti anni a).