Nummer:ogd0465 | Datum:10 febr. 1359 | Überlieferung:Editie | Fundstelle:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 465 |
De raad van Groningen verklaart, dat Otto Polleman aan Johannes Mauricii heeft verkocht en overgedragen een rente van een erf aan de Heerestraat te Groningen.
Universis presencia visuris nos consules in Groninghen volumus esse notum, quod Otto Polleman ,
constitutus in nostra presencia, recognovit se vendidisse Johanni Mauritii redditus duarum
marcarum sterlingorum, perpetue recipiendos omni anno de area, supra quam domus lapidea quondam Johannis aurifabri dicti Fedeler, est fundata,
pro quadam pecunie summa, sibi integraliter persoluta, et dictos redditus Johanni memorato et heredibus suis libere resignavit cum omni jure
proprietatis, possessionis et dominii perpetue obtinendos ac omni anno more solito civitatis persolvendos. Hec domus et area site sunt in latere
occidentali Platee Exercitus et continuantur aree domini Hinrici Randulfi presbiteri, que est a meridie, quod presentibus protestamur. Datum
anno Domini MCCC quinquagesimo nono ipso die Scolastice virginis .