Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd0828 Datum:12 febr. 1392 Überlieferung:Editie Fundstelle:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 828

Een aantal geestelijken en leken uit de verschillende Friese landen sluiten een verbond om hun rechten te verdedigen tegen de Franciscaan Wigboldus van Groningen, die voorgeeft gemachtigde van de pauselijke legaat te zijn.

Quelle Recto Rückseite Übersetzung Relationen Siegel Material Literatur Index N. B.
In nomine Domini amen. Anno nativitatis ejusdem MCCCXCII. Quoniam secundum juris sanctionem, quod omnes tangit, ab omnibus approbari convenit
nemine excluso, esset enim turpis pars suo universo non congruens, unitas etenim ac concordia pacem et salutem introducunt, multiplicitas vero
discordiarum lites parit et excitat, ideo binarius numerus in sacra pagina dicitur infamis seu bygamus, quod primo ab unitate recedit et
secundum Boecium in De consolacione philosophie unumquodque dicitur existere, quamdiu unum est, interire vero, dum unum esse desinit. Quapropter
domini prelati, abbates, prepositi, decani, sacerdotes et clerici necnon seculares persone nobiles et potentes communitatesque diversarum
terrarum parcium Frisie inter se concordaverunt se combinando, confederacionem vero ac communem concordiam unanimiter et ligam inierunt pro
juris sui defensione ac gravaminum sublevamine necnon appellacionis remedium ad preexcellencius tribunal interposuerunt prout in literis super
hoc confectis plenius elucessit juramentis et obligacionibus validissimis inibi insertis et redactis ad memoriam futurorum contra quendam
Wigboldum de Gronighen , ordinis Minorum fratrem qui se pretendit in collectorem seu nuncium cujusdam cardinalis Ostiensis, apostolice sedis
legati ad extorquendas contribuciones et collectas pro expensis sue obligacionis, sibi directe a clero parcium Frisie, et contra dicti Wigboldi
processus iniquos, sententias ac mandata nullas et frivola de facto contra nonnullos emissos, directos et fulminata, cui quidem combinacioni,
confederacioni et communi concordie et lige pro jure et justicia defensanda necnon appellatione interposita ad preexcellencius tribunal nos,
prelati, abbates, decani, prepositi, sacerdotes et clerici, ne videamur ab unitate recedere, firmiter intendimus insistere et adherere et
presentibus insistimus, consentimus et adheremus, promittentes hiis presentibus sub ypotheka et obligacione nostrorum bonorum presencium et
futurorum fideliter in presenti caussa stare usque in finem consilio, auxilio et expensa dominis et clero terrarum Fowelgonie et Husgonie ac
eciam aliarum parcium Frisie, nec velle absque eorum consilio et consensu quitquam attemptare in premissis, salvo quod non est nostre
intencionis sicut nec aliarum terrarum, dominorum et clericorum contra sedem beati Petri et sanctissimum patrem in ea residentem, nos erigere
seu ei quomodolibet in minimo rebellare, ubi verum motum animi summi pontificis, justum et honestum necnon licitum ex ejus certa scientia absque
circumvencione, omni ambiguitatis scrupulo semoto, procedentem possemus intelligere et veridica relacione lucidius percipere et investigare.
Fatemur enim cum ceteris veris christianis Christum Jhesum, filium Dei, vivi nostrum fore verum caput et beatissimum apostolum Petrum, ejus
vicarium, cum omnibus suis legitimis successoribus in sancta sede recedentibus, quos ipsa sedes vel sanctos invenit vel sanctos facit, ipsius
vero beati Petri navicula, licet turbinibus et procellis fluctuari possit et quassari, naufragium nihilominus pati non potest aut submergi ipso
adjuvante, qui dixit ad beatum Petrum: Ego pro te rogavi Petre, ut non deficiat fides tua etc. In quorum omnium premissorum testimonium fidele
et efficax ac robur firmitatis sigilla dominorum et prelatorum precipuorum presentibus sunt appensa. Datum anno quo supra, die duodecimo mensis
Februarii. Sigillum domini abbatis in Zolo ordinis S. Benedicti, sigillum prepositi in Langhen ordinis Premonstratensis, sigillum commendatoris
in Abbingwere, sigillum prepositi in Emeden , sigillum decani in Ottem, sigillum ... in Grotehusen, sigillum prepositi in Hijnte.
Recto:
x
x
Bestand Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 828
Olim Naar het Ostfr. Urkb., I, blz. 135 (no. 160, oub0160). Ook gedrukt bij Suur, Klost. in O. F., blz. 154.
Jahr 1392
Datumcode 1202
x
x
Material papier
x
Editionen P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, II (Groningen 1899), nr. 828.