Nummer:ogd0949 | Datum:13 april 1397 | Überlieferung:Editie | Fundstelle:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 949 |
Eyzo en Jezele Lyuthingama verklaren, dat Peya Aylirdisma in het rustig bezit is geweest van Eelkamaheerd.
Universis Christi fidelibus presencia visuris seu audituris nos, Eyzo et Jezela dicti Lyuthinga
ma, conjuges, parrochiani in Bedum, cupimus fore notum presentibus publice protestando, quod
nobis in veritate tamquam testibus juratis ab antiquo et tam diu, quod ejus contrarii memoriam nescimus neque possumus recordare, constitit et
adhuc constat presertim mihi, Jezele antedicte, quod Peya dicta Aylirdisma pie memorie, quondam mee Jezele prenarrate matertera, quam ego in
juventute mea quampluries usquedum maritabat eidem cohabitavi, fuit et permansit, quamdiu earn cognovimus, in libera, quieta et pacifica
possessione domus dicte Eelkama, in parrochia Santwere situate, cum suis tunc temporis pertinenciis condicione quorumcumque penitus cessante. In
quorum premissorum testimonium veritatis sigilla domini Mellardi, in Bedum curati, in cujus presentia sunt actitata suprascripta, et mei Eyzonis
supradicti presentibus sunt appensa sub anno Domini MCCCXCVII in profesto Tyburtii et Valeriani beatorum .

x
Bestand | Oorkondenboek Groningen en Drenthe |
---|---|
Nr | 949 |
Olim | Naar het origineel in het rijksarchief te Groningen (Reg. 1397, no. 8), hoog 7,5, breed 19 cm. |
Jahr | 1397 |
Datumcode | vTibVal |