Nummer:ogd1026 | Datum:26 maart 1399 | Überlieferung:Editie | Fundstelle:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 1026 |
Paus Bonifacius IX geeft aflaat aan degenen, die de plechtige vertoning van de arm van Johannes de Doper in de Martinikerk te Groningen zullen bijwonen.
Bonifacius episcopus, servus servorum Dei, universis Christi fidelibus presentes literas inspecturis salutem et apostolicam benedictionem.
Sanctorum reliquias, quorum animas non dubitamus in celo regnare cum Christo, nos ac universi et singuli Christi fideles pio amore venerari
debemus in terris, ut Dei honorantes amicos divinis nos beneplacitis coaptemus, et illorum nobis propterea vendicantes patrocinium apud eum,
quod nostris meritis non valemus, eorum obtinere intercessionibus mereamur. Cum itaque, sicut accepimus, brachium' sancti Johannis Baptiste,
quod in ecclesia sancti Martini in Groninghen Trajectensis dyocesis honorifice conservatur, certis anni temporibus, videlicet in Epyphanie et
Ascensionis domini nostri Jhesu Christi, necnon Nativitatis, Annuntiationis, Purificationis, Assumptionis et Conceptionis beate Marie virginis,
ac ejusdem sancti Johannis et sancti Martini episcopi festivitatibus, in eadem ecclesia populo publice ostendatur, ad quod videndum magna populi
confluit multitude, nos, cupientes, ut Christi fideles eo ferventius ad ostensionem hujusmodi confluant ipsumque sanctum eo devotius venerentur,
quo uberioribus indulgentiis et remissionibus prospexerint se refectos, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum
ejus auctoritate confisi, omnibus vere penitentibus et confessis, qui in festivitatibus predictis ostensioni hujusmodi interfuerint singulis
videlicet festivitatum hujusmodi diebus, quinque annos et totidem quadragenas de injunctis eis penitentiis misericorditer relaxamus. Datum Rome
apud sanctum Petrum VII Kalendis Aprilis pontificatus nostri anno decimo.