Nummer:ogd1147 | Datum:31 maart 1403 | Überlieferung:Editie | Fundstelle:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 1147 |
Reweco, hoofdeling te Kantens, verklaart Gaycamahuis met toebehoren te hebben geruild tegen landerijen van Auke Ewesma in Middelstum.
Universis Christi fidelibus presentem litteram visuris seu audituris ego, Reweco, maritus Eteke, capitaneus in Kantinze, cupio
esse notum presentibus publice protestando, quod de consensu predicte Eteke conjugis mee quoddam concambium prediorum feci et ordinavi
eciam de consensu filiorum meorum cum Auca Ewesma, nobili matrona in Myddelstum, taliter videlicet quod dedi et assignavi et presentibus do et
assigno eidem castrum dictum Gaycamahues et aream, super qua residet, cum fossatibus, item duo paschua, in proximo confinio ex utraque parte tam
septentrionali quam meridionali situata. Et in restitutionem dicti concambii eadem Auca michi reassignavit duodecem centenaria, sita in
Uthuserahammerke, dans quamobrem ego, dictus Reweco, mediante consensu, ut prefertur, eidem Auke predicte et ejus heredibus dictam domum et
predia cum libera facultate possidendi, vendendi, cambiendi et ad omnia utendi, prout sibi visum fuerit expedire. In cujus rei testimonium
sigilla discretorum dominorum Ellardi, prepositi in Usquarth et plebani plebanie in Myddelsti, et Hayconis, provisoris ecclesie in Kantinze,
presentibus sunt appensa. Datum anno Domini MCCCC tercio sabbatho ante Dominicam passionis Domini .

x
Bestand | Oorkondenboek Groningen en Drenthe |
---|---|
Nr | 1147 |
Olim | Naar het origineel in het rijksarchief te Groningen (Reg. 1403, no. 16), hoog 10,5, breed 26 cm. |
Jahr | 1403 |
Datumcode | SaJudica |