Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oub0002 Datum:Verona, 9. Juni 933 Überlieferung:Editie Fundstelle:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 1, nr. 2

Kaiser Otto II. bestätigt die Stiftung des Klosters Reepsholt.

Quelle Recto Rückseite Übersetzung Relationen Siegel Material Literatur Index N. B.
In nomine sanctae et individuae Trinitatis Otto divina favente clementia imperator augustus. Specialibus[*] fidelium nostrorum necessitatibus pie subveniendum esse, imperatoria auctoritas monstrat. Quanto magis his, quae ad divinum cultum pertinent, oportet nos gerere curam. Quapropter omnibus sanctae Dei aecclesiae filiis nostrisque fidelibus compertum esse volumus, quia Adaldagus, Bremensis ecclesiae archiepiscopus, per suum missum innotuit serenitati nostrae, quod duae sorores, una Reingerd vocata, altera Wendila[*], in Fresia in pago Asterga, in comitatu Bernhardi ducis, tradidissent omnem hereditatern suam ad ecclesiam Bremensem cum suis advocatis, ea scilicet condicione, ut eam diebus vitae suae possidere debuissent. Quo facto una earum Reingerd divino iussu obiit; qua defuncta alia quae supervixit Wendila[*], divino amore conpuncta, totum quod habuit prefate Bremensi ecelesiae dimisit, duas videlicet curtes Hripesholt et More[*], cum omnibus suis pertinentiis aliisque omnibus rebus in diversis locis iacentibus, petens ab eodem archiepiscopo, ut in eadem hereditate monasterium construeretur et congregatio clericorum. Hoc libenter faciens concessit eidem monasterio Hripesholt nominato, quandam partem decimarum, eo scilicet modo ut clerici, quos illic divinus amor aggregasset, regulam et ordinem clericorum in Bremensi ecclesia Deo servientium perpetuo sua in conservatione servarent. Super qua re predictus venerabilis archiepiscopus per suum missum Wigberhtum[*] nomine, postulavit celsitudinem nostram, haec pia studia nostra etiam auctoritate roborari. Cuius videlicet peticioni, quia nobis pia ac racionabilis visa est, assensum prebentes, decernimus atque iubemus, ut predictus locus vocabulo Hripesholt habitatio clericorum perpetuo fiat, pertinens ad ecelesiam Bremensem, sub cura ac dispositione eiusdem loci archiepiseopi, eum omnibus, quae eidem ecclesiae vel a predicto archiepiscopo de rebus episcopii collata, vel ab aliis fidelibus sanctae Dei ecclesiae nunc collata aut deinceps conferenda sunt. Insuper et omnes res prefate aecclesiae ab omni censu nostri iuris absolvimus. Concedimus, ut res predictae ecclesiae ipsi libere serviant omni iudiciaria potestate remota. Et ut haec nostra auetoritas firma atque inconvulsa permaneat, iussimus hanc cartam conscribi et anuli nostri inpressione signari, quam et manu propria subtus firmavimus.
Signum domini Ottonis, invictissimi (M) imperatoris augusti. (S)
Hildibaldus, episcopus et caneellarius, vice Willigisi[*] archicapellani notavi.
Data V. Idus Junii[*], anno dominicae incarnationis DCCCCLXXXIII. Anno vero regni secundi Ottonis XXV, imperii autem XV.
Actum Verone feliciter. Amen.
Recto:
x
x
Bestand Ostfriesisches Urkundenbuch, I
Fol. Nr. S. 1
Nr 2
Olim Nach dem Orig. im Königlichen Staatsarchive zu Hannover. Gedruckt Lappenberg, Hamburg. Urk.-Buch Nr. 46. Lindenbrog, Rer. German. script. 1706 S. 133.
Jahr 983
Datumcode 5IduJun
x
x
Material papier
x
Editionen E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch I (Emden 1878), nr. 2