Nummer:oub0024 | Datum:Leer, 16. Febr. 1250 | Überlieferung:Editie | Fundstelle:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 16, nr. 24 |
Sühnvertrag zwischen dem Bischof Otto II. von Münster und den Friesischen Brokmännern.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Otto Dei gratia Monasteriensis ecclesie episcopus omnibus presentis pagine scriptum inspecturis salutem in eo, qui salus est omnium et solamen. Hec est forma compositionis facte inter nos et gentem nostram Brocmannorum super articulis subnotatis: Primum est, quod omnes ecclesie constitute sub consulatu Brocmannorum exempte sunt a synodatione domini Lutwardi de Hinte;[*] et pertinebit ad nos et successores nostros, synodalibus laicorum per nostros nuntios providere. Ad quod ordinate sunt sex ecclesie, videlicet curia sancte Marie[*] et Butae, [*] Wibadeshof et Lopessumwalde, Godekakirl et Aldegundeswald, [*] ita quod in tribus illarum uno anno et alternatim in aliis tribus altere anno per duos dies in singulis debent synodi principales observari. Nuncios autem nostros in honesta procuratione iuxta aliarum ecclesiarum consuetudinem exhibebunt. Clerici vero ad matriculares ecclesias sicut prius in synodalibus habebunt recursum eo excepto, quod denunciatio in capitulo Hinte ad dominum Lutdwardum de cetero non spectabit. Item sacerdotes Brocmannorum non advocabunt in causis civilibus, nisi quatenus conceditur a iure. Item interdictum vel excommunicatio ob culpam private persone non fiet in aliqua ecclesia, nisi monitione premissa, prout in aliis parrochiis Frisie Monasteriensis diocesis observatur. Item taxatio bannorum non erit alia in partibus illis, nisi que in aliis partibus Frisie Monasteriensis diocesis consuevit observari. Item de paupere profuge, qui pugnam vel homicidium committit, stabitur sentencie episcopi, quam prudentiores Frisie Monasteriensis diocesis de maturo consilio duxerint approbare. Item de excessibus Brocmannorum, quos contra ecclesiastica iura commiserant in conspiratione, in destruccione domus dotalis Hinte, in defectu iusticie pro Wilbrando presbitero occiso, pro quo, ut accepimus, cum heredibus ita terminatum est, quod eis et nobis sufficere debet, et de omnibus aliis offensis novis et veteribus, que nostram iuridicionem contingunt, tam pro clericis quam pro laicis conplanatum est per summam nobis in compositione ordinatam. Item Brocmanni expulsos vel gravatos ob causas predictas receperunt in graciam terre ea obligatione, quod eis plenarie restituant beneficia sua, possessiones, pignora et res alias in pace et quiete possidendas. Item contra leges matrimonii nulla fiet dissimulatio alicuius respectu pecunie vel favoris. Item Brocmanni frequentabunt nundinas Saxonum in nostro districtu, sicut alii Emesgones, sub bona pace et quiete. Ut autem hec ordinatio nostra rata et inconvulsa permaneat, presens scriptum nostro et capituli nostri sigillis fecimus communiri. Datum Lare[*] anno Domini Mo CCo quinquagesimo, die Iuliane virginis, XIIIIo Kal. Martii.
x
Bestand | Ostfriesisches Urkundenbuch, I |
---|---|
Fol. Nr. | S. 16 |
Nr | 24 |
Olim | Aus dem Orig. im Königl. Staats-Archiv zu Münster: Urk. des Fr. Münster Nr. 78a. — Gedr. Westf. U.-B. III. S. 281. — Niesert, U.-B. I. 1. S. 71 und daraus mit dem Jahre 1253 von Richthofen, Fries. Rechtsquellen S. 138. |
Jahr | 1251 |
Datumcode | 14KalMar |