Nummer:oub0028 | Datum:Norden, 25. Juli 1269 | Überlieferung:Editie | Fundstelle:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 21, nr. 28 |
Erneuerung und Vervollständigung der früheren Verträge der Emsgauer und Norderländer mit der Stadt Bremen.
In nomine Domini. Amen. Ne facta hominum, que in tempore fiunt, simul cum tempore ab hominum memoriis elabantur, adinvenit sagaciter humana sollertia, ut facto hominum scripture testimonio perhennentur. Ad certitudinem itaque presentium et memoriam futurorum notum sit, quod cum compositio, que olim inter cives Bremenses ex una et Ernesgones ex parte altera facta fuit, [*] emergentibus quibusdam casibus fuisset per quandam gravem discordiam interrupta et predictarum partium sollempnes nuncii in Norda apud domum fratrum Predicatorum ad concordandam huiusmodi discordiam convenissent, tali modo inter partes extitit concordatum: ut forma compositionis antique, prout in litteris exinde confectis expressius continetur, inviolabiliter observetur, hoc addito de novo vel potius innovato, ut, quicumque formam huius compositionis et concordie in posterum presumpserint violare, omnes penas sine refragatione luant et emendas faciant, que in eisdem litteris exprimuntur delinquentibus infligende. Preterea si qui vel si quis de terra universe Emesgonie ausus vel ausi fuerint infringere pacem et huiusmodi compromissum, centum marce Monasteriensis monete, duodecim solidis pro marca computatis, dabuntur de terra Emesgonie domino Monasteriensi episcopo et civitati Bremensi, ita quod quinquaginta recipiet episcopus, et civitas quinquaginta. Si vero cives Bremenses venerint contra pacem et infregerint compromissum, iidem dabunt centum marcas iuxta computationem predictam, quarum medietatem videlicet quinquaginta marcas dominus Bremensis archiepiscopus recipiet, et terra Emesgonie quinquaginta. Porro si in predicta discordia aliqua homicidia vel vulnera seu quecumque lesiones corporum aut dampna cuiquam e partibus acciderunt, omnia per innovationem huiusmodi compositionis in bona concordia sunt sedata, ut omnis dissensionis materia de cetero conquiescat. Quia vero consulibus et universitate Federgonum ignorantibus et absentibus predicta concordia facta fuit, ipsi postmodum per suas patentes litteras sunt protestati, se velle predictam formam compositionis inviolabiliter observare.[*] Si qua vero partium infregerit aliquid de premissis, universi et singuli partis illius carebunt divinis officiis et ecclesiasticis sacramentis, donec, ut premissum est, centum marcas solverit pro emenda. Huic compositioni presentes intererant: . . . abbas et . . . prior de Norda, . . . prior et frater Memmo ordinis fratrum Predicatorum de Norda, consules de Norda, dominus Johannes cantor de Ile, [*] Deddo prepositus de Emethen; Alricus filius Rendonis, Wibba Edinga, Ubba Frederinga, Harbernus Ovinga et Ado, cives de Emethen; Boydikinus Dux, Lutfridus de Walle, Henricus Doneldey iunior, Eilmarus, Alexander de Stadhe, tunc consules Bremenses. Ut autem hec rata permaneant, venerabilis patris domini . . Monasteriensis episcopi, Deddonis prepositi de Emetha, Hesonis prepositi de Husum, [*] Liudwardi prepositi de Uttum, [*] terre Emesgonum, . . . abbatis de Norde, . . . prioris fratrum Predicatorum de Norda et terre Nordensis sigilla presentibus litteris in testimonium sunt appensa. Actum in Norda, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono, in die beati Jacobi apostoli.