Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oub0050 Datum:18. Sept. 1323 Überlieferung:Editie Fundstelle:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 46, nr. 50

Die Upstallsbomer Gesetze.

Quelle Recto Rückseite Übersetzung Relationen Siegel Material Literatur Index N. B.
In[*] nomine Domini. Amen. Anno Domini[*] MCCCXXIII altera die Lamberti nos grietmanni, [*] iudices, praelati et clerus terrarum Oestergoe[*] et Westergoe cum caeteris[*] zelandiis Phrysiae[*] ad concordiam et reformationem constitutionum Obstallisbaem[*] constitutarum ordinamus[*] diversitates literarum sub hac forma singulis articulis reformatis et conscriptis nunc et perpetuo[*] valituris.[*]
I.
Si aliquis[*] princeps saecularis vel spiritualis cuiuscunque nominis vel dignitatis existat[*] nos Phrysones[*] vel aliquos ex nostris impugnaverit, volens nos iugo servitutis subiicere, communi concursu[*] et[*] armata manu nostram libertatem mutuo tueamur.[*]
II.
Ut res furto sublatae[*] cuiuscunque fuerint conditionis apud[*] quemcunque inveniuntur[*] viro[*] legitimo restituantur, domino[*] possessori pretio solutionis minime persoluto;[*] furem vero suspendio praceipimus condemnari. Si autem res aliquas[*] furto sublatas aut furem violenter detinuerit aut scienter, ad satisfaciendum de dictis furtis teneatur iudicibus[*] et in poenam[*] viginti marcas[*] solvat sterlingen.[*] Idem de spoliis et rebus[*] spoliatis observari volumus.
III.
Incendiarii[*] nocturni concrementur, diurni vero damnum incendii taxatione praemissa in septuplo[*] recompensent et in poena[*] viginti marcarum maneant iudicibus[*] obligati. Detentores vero eorundem[*] puniantur poena de furibus praemissa.[*] Idem de publicis agrorum depopulatoribus[*] firmiter observetur.
IV.
Si quis pretio vel pecunia corruptus dominum -suum occiderit seu alteri cuicunque[*] ad[*] occidendum tradiderit et de hoc convictus fuerit, de tali crimine[*] puniatur sicut de incendiariis nocturnis[*] est[*] praemissum; item apostata a suo praelato legitime admonitus, si se emendare noluerit;[*] detentorem[*] huiusmodi[*] in viginti marcis duximus[*] puniendum; et omnes nostri fori[*] impedientes quoscunque praelatos religiosos[*] (ne) suos[*] subditos excedentes libere corrigant ad poenam viginti marcarum[*] obligamus.
V.
Quicunque[*] captivaverit sacerdotem eidem teneatur in decem marcis[*] pro emenda[*] et a iudicibus eadem poena percellatur.[*] Quicunque vero laicum capfivaverit, laeso[*] in quinque marcis et iudicibus totidem[*] teneatur.
VI.
Quicunque iurati seu[*] consules ad negotium pacis in[*] Obstallisbaem[*] deputati, ad locum eundem[*] euntes, ibidem commorantes ac redeuntes sub poena 400[*] marcarum tranquilla pace laetentur, [*] cuius pecuniae medietas iudicibus, alia medietas[*] heredibus tribuatur. Aliis vero ad locum praedictum properantibus vinculum[*] pacis sub poena octoginta[*] marcarum conservetur[*] et iudicibus tantundem persolvatur.
VII.
Si quis[*] hominem alterius terrae aut[*] insulae occiderit, iudicibus in sexaginta, [*] haeredibus[*] in totidem[*] sit obligatus.[*]
VIII.
Si quis iudicibus communitatis[*] terrae[*] rebellis extiterit et aliae insulae[*] fuerint in adiutorium evocatae, [*] cuilibet[*] insulae venienti in poenam suae rebellionis centum marcas solvere teneatur.[*]
IX.[*]
Quicunque[*] iudex negligens vel iniuste iudicans inventus fuerit, in viginti marcis puniatur.[*]
X.
Ut[*] pax in perpetuum observetur iudices .[*] sub poena periurii discordantes ad pacem studeant revocare, dissensiones et lites rite determinando.[*]
XI.
Quicunque[*] laicum occiderit in septuplum iudicibus et haeredibus condemnetur, mutilationes vero et laesiones membrorum in septuplum puniantur.[*]
XII.
Homicidia vero et laesiones seu iniuriae[*] aliae clericorum[*] in decupla poena, [*] dummodo in sacris fuerint constituti, legitime puniantur.[*]
XIII.
Quicunque puerum vel[*] masculum vel foeminam infra legitimos annos ad contrahendum[*] acceperit[*] vel tradiderit sine scitu tutoris et[*] proximioris haeredis, poena centum marcarum puniatur et puerum restituat, et eidem puero secundum antiquum wilcker[*] novas constitutiones satisfaciat.
XIV.
Praedia emenda vel vendenda cedant viro vel mulieri a cuius patribus[*] vel avis processerint, [*] nisi alius eum in consanguinitate[*] praecellat[*] proximior.
XV.
Successiones haereditatum, quocunque modo evenerint proximo secundum leges et canones succedant[*] successori, nisi discedens cum consilio rectoris in ultimo testamento aliter duxerit[*] ordinandum, transgrediens aut in[*] contrarium[*] et violentiam faciens, poena viginti marcarum a iudicibus puniatur.
XVI.
Omnes sententias diffinitivas[*] quae vulgo ferdbant[*] nuncupantur inviolabiliter[*] statuimus observari, nisi per iudices successores et quatuor clericos meliores et doctiores[*] et unum praelatum districtus illius necessario et necessitatis evidentia iusto tamen modo fuerint transmutandae.
XVII.
Si quis autem homicidium post compositionem et osculum pacis perpetrarit, [*] a patria sua per annum proscriptus maneat, papam et non alium visitet absolvendus.[*] Castrum autem, si quod habet, [*] destruatur, domus vero[*] lignea, quam habuit, [*] sententia[*] iudicum publicetur.
XVIII.
Mutilationes membrorum volatilium[*] ex indignatione factae, [*] utpote oculorum, pedum, manuum vel labiorum[*] puniantur sicut[*] de homicidiis est praemissum.
XIX.
Conspiratores contra rempublicam et ordinationes praedictas poena viginti marcarum puniantur et conspirationes eorundem sub eadem poena praecipimus[*] aboleri.[*]
XX.
Fratres ordinis Praedicatorum et fratres[*] Minorum et fratres de Stauria, dummodo discretos (fratre Pholberto[*] penitus excluso) immiserint[*] admittere decrevimus et statuimus ad petendum nec alios admittimus nisi completa petitione praedictorum.
XXI.
De moneta, Turonenses, [*] de Anglia sterlingos, [*] Monasterienses[*] seu Osnaburgenses, [*] Lovanienses, [*] Dordracenses, Hallenses et cophinos[*] argenteos et rotundos, milites vulgo ridders[*] et volucres vulgo vleigers, [*] denarios[*] admittimus. Turonense pro quatuor Monasteriensibus vel Osnaburgensibus vel pro tribus sterlingen[*] novis de Anglia computato.[*] Solidum autem sterlingorum novorum[*] vel quatuor Turonenses pro quindecim Monasteriensibus[*] seu Osnaburgensibus, qui vulgo neye penningern[*] nuncupantur, computamus. Duodecim
antiquae ligesken[*] pro[*] sex ridderen, vel sex vleigeren[*] pro quindecim Monasteriensibus vel[*] Osnaburgensibus, vel[*] quinque cophini[*] pro[*] sterlingen[*] decrevimus computare. Quatuor halden[*] pro uno[*] milite. Tres Lovensche[*] pro uno Engelsche. Moneta autem minorum[*] denariorum, qui vulgo kleine[*] penningen nominantur, in pondere admittimus decem et septem pro uno sterlingen[*] computandos et ponderandos.[*] Si quis in pondere deliquerit et huiusmodi denarios portaverit, falsarius computabitur et per iudices[*] furti iudicio corrigetur. Omnem[*] autem aliam monetam, quoad[*] partes Phrysiae, [*] communi decreto Phrysonum[*] interdicimus et sub interdicto ponimus et penitus abolere[*] decrevimus, abolemus[*] in perpetuum per praesentes.[*]
XXII.
Si quis Zelandinus in aliam Zelandiam per querimoniam[*] pecuniae vel rei cuiuslibet venerit, [*] infra[*] triduum finem negotii sui per iudices consequatur; sin autem in[*] expensis iudicis et grietmanni[*] et coniudicum suorum maneat, quousque finem sui negotii per iudices consequatur.[*]
XXIII.
Ad robur autem et roboris diuturnitatem constitutionum praedictarum decrevimus et statuimus, [*] ut quilibet iudex Zelandinus in festo Paschae noviter electus sub iuramento suae commissionis iureiurando deponat et affirmet pacis et ordinationis[*] praedictae[*] articulos, se cum suis subditis perpetuo observare[*] et in id ipsum plebs[*] vel populus qui suae iurisdictionis[*] sunt vel existant, iureiurando vel fide media se[*] obligent et astringant.
XXIV.
Iudices[*] seculares de rebus et personis ecclesiasticis so non intromittant: [*] sub poena viginti marcarum.
XXV.
Clerici[*] si pro electione iudicum saecularium munera acceperint[*] in quadruplum
restituant, si de hoc convicti fuerint; de caetero electione carituri, [*] ipsa electione ad communitatem[*] districtus devoluta.
XXVI.
Si aliqui alicuius districtus per contumaciam a communitate se separaverint, per iudices redire compellantur.[*]
XXVII.
Si quis hominem occiderit, ab ingressu ecclesiae iuxta consuetudinem antiquitus observatam, per annum integrum arceatur, alioquin in decem marcis iudicibus maneat obligatus. Si vero idem plenam emendam[*] haeredibus non poterit[*] praestare, captus[*] eisdem[*] haeredibus tradatur.[*] Si vero[*] aliquis[*] eum contumaciter detinuerit, [*] pro eo satisfacere compellatur. ludex vero[*] in cuius territorio detentus fuerit, [*] si conscius[*] fuerit, et ipsum repetere negligat, caeteris iudieibus in viginti marcis maneat obligatus.
XXVIII.
Nulli[*] clerico soli in testamento et[*] ultimis voluntatibus[*] absque duobus vel tribus
testibus fides adhibeatur.
XXIX.
Si quis[*] alicui iudici infra terminum suae iurisdictionis iniuriam gravem vel mortem
irrogaverit[*] in decuplum puniatur.
XXX.[*]
Quicunque[*] in iudicio[*] debitum, quod ab eo petitur, se asserit solvisse, [*] assertioni suae, nisi duobus testibus fide dignis praesentibus de specie et quantitate debiti exprimentibus, non eredatur quoquo modo.
XXXI.
Si quis clericorum sine consilio aliorum, quorum interest, aliquem nominaverit in perpetuum voce nominandi[*] sit cariturus. Si vero nominationi tali quis consenserit, poena viginti marcarum iudicibus maneat obligatus et electio maneat irrita.
XXXII.
Iudices[*] cuiuslibet[*] districtus compellant electores iudicum saecularium sub poena viginti marcarum ut eligant iudices dominica in albis[*] vel saltem in illa septimana. Et si quis singulariter elegerit, poena viginti marcarum puniatur. Electus similiter, si in electione[*] consenserit et illi[*] similiter, [*] qui sibi[*] iuramentum ordinaverit. Et quicunque[*] electus fuerit a maiori et saniori parte praeferatur..[*] Si vero iudex saecularis electionem praedictam promoverit[*] infra Ines dies, uti contra homicidium[*] est procedendum, sic contra ipsum procedatur. Grietmannus[*] ille negligens cuilibet[*] grietmanno et suis coniudicibus[*] cuiuslibet districtus marcas[*] sterlingorum persolvat.[*]
XXXIII.
Iudices[*] terrae nostrae in antiquo districtu Franeker[*] iuxta multitudinem iuramentorum exhibitorum causas non definiant, [*] sed secundum iuramenta ab[*] antecessoribus nostris antiquitus constituta seu consueta.[*] Et nullus sacerdos ad iurandum admittatur, nisi iuramento suo deponat, se fuisse praesentem et oculis vidisse, vel[*] rem gestam personaliter audisse.[*] Item nullus sacerdos alienus extra congregationem coetus Hertwert[*] in iuramentis audiatur, nisi factum fuerit extra huiusmodi districtum[*] perpetratum. In[*] iuramentis nihilominus, quae aefte tynech[*] vulgo nuncupantur in suo robore duraturis.[*]
XXXIV.
Si quis asserit, se habere caput graviter laesum et petit incidi, [*] obliget se iudicibus pignore octo talentorum, quod admittatur, [*] ei testa illaesa reperiatur.[*] Si vero laesa inventa fuerit[*] de consilio, quorum interest, primo, secundo et tertio transfodiatur. Primo laesus habebit plenam emendam;[*] secundo plenae emendae medietatem; tertio quartam partem eiusdem emendae pleno consequetur.[*] Et ei pluries[*] testam transfodi contingat, [*] laeso[*] exinde nihil[*] tribuatur, dum ex una incisione et unius[*] vulneris hoc accidat permissione.[*]
XXXV.
Si quis contra alium quaerimoniam deposuerit, actor in principio litis omnia iuramenta sen probationes allegando[*] proponat, ad ampliora non[*] audiendus, ut reus plenam se deliberandi habeat facultatem.
Recto:
x
x
Bestand Ostfriesisches Urkundenbuch, I
Fol. Nr. S. 46
Nr 50
Olim Diese Urkunde ist hier nach einer unter den Augen des berühmten Friesischen Geschichtsschreibers Ubbo Emmius gefertigten und in dessen Collectaneen befindlichen Abschrift mitgetheilt (Msc. A. 17 b.). doch habe ich den Text hie und da verbessert und es nicht für überflüssig erachtet, die Abweichungen der sonst bekannten Texte dieses Gesetzes hierunter anzugeben, die bis auf b sämmtlich Druckwerken entnommen sind. Es gab früher der Abschriften viele und keine stimmt mit den anderen überein. Der Text bei v. Richthofen, Fries. Rechtsquellen S. 102 ff. ist nach den Drucken bei Siccama und Schotanus hergestellt, und in einem Nachtrag S. 531 werden die Varianten aus dem bei Hettema iurisprudentia Frisica, Leeuw. 1835 Heft 3 p. 18, nach. einer Leeuwardener Handschrift gedruckten Texte hinzugefügt. — Ich konnte folgende Ausgaben benutzen: a. Worperi Tyaerda ex Renismageest, prioris in Thabor chronicorum Frisiae libri tres. ed. societas Frisica hist. stud. Leov. 1847 S. 177 ff. b. Ernesti Friderici a Wicht annales Frisiae usque ad ann. 1602. Msc. in der landschaftlichen Bibliothek zu Aurich. c. van Mieris, groot charterboek der graaven van Holland, van Zeeland en heeren van Vriesland. Leyden 1754 II. S. 325 ff. d. Schotanus, de geschiedenissen kerckelyck ende wereldtlyck van Friesland Oost ende West. Amsterdam 1660. Anhang: Tablinum S. 16 ff. e. Lex Frisionum etc. a Sibr. Siccama, acced. statuta Opstalbomica edid. Car. Guil. Gaertner, Lips. 1730 S. 143 ff. f. Hettema a. a. O. Die Urkunde ist ferner gedruckt, aber durch viele Druckfehler u. s. w. entstellt, bei Wiarda, Von den Landtagen der Friesen bei Upstallsbom. Leer 1818 S. 111 ff. Der Bemerkung v. Richthofen's, Einleitung S. II gegenüber 'es finde sich keine Spur, dass die Upstallsbomer Gesetze je in Friesland östlich von der Ems gegolten haben', verweise ich auf Urk. Nr. 51 und 53.
Jahr 1323
Datumcode cLamber
x
x
Material papier
x
Editionen E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch I (Emden 1878), nr. 50