Nummer:oub0061 | Datum:Norden, 21. Juni 1347 | Überlieferung:Editie | Fundstelle:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 63, nr. 61 |
Die Häupter des mittleren und östlichen Theils des Norderlandes versprechen den Hamburgern Sicherheit und freies Geleit.
Honorabilibus viris et discretis consulibus et consiliariis eivitatis Hamburgensis Hylo dictus Attana, advocatus in media parte, et Meynardus dictus Gelberresna advocatus in oriente dicte terre Nordensis, necnon Poppo Elana, Reynardus Ailbrendesna ceterique Nordenses in dictis partibus terre memorate potentiores, pacis incrementum et pristine amicicie confederationem cum salute.
Sicut Udo advocatus in parte occidentali, Hunno cocus[*] aliique quamplures nobiles ibidem et nobilis domina Adda Onnenga vobis scripserant pro pace inter nos et vos reformanda et tenenda, ita et nos ex communi concilio discretioni vestre significamus, quod de dissentione inter nos suborta multum dolentes, vestris mercatoribus et omnibus ad nos venire ex vestris cupientibus, firmam pacem et ducatum concedimus in nostris limitibus et partibus ad nos spectantibus, ubi defendere possumus et debemus, apud nos manendi et cuncta sicut hactenus exercendi et tempore quo placuerit recedendi, computum etiam debitum hiis, qui apud nos manserant, super omnibus, que contra nostros habuerint vel habere videntur faciendo et vice versa ab eis recipiendo, dummodo captivos nostros de Sutherdike, Haiconem[*] et Uffonem et alios captivos liberos dimittatis. Volumus eciam , si vobis fuerint aliqua dampna per nos aut per nostros illata, ut in iure vel amicicia pro eis satisfiat et speramus per premissa pristinam et antiquam amiciciam simpliciter et amplius roborari.
In quorum testimonium litteras patentes misimus, sicut ipsi prius in occidente miserunt sigillis Hylonis, Meynardi advocatorum et sigillis Popponis Elana, necnon Reynardi Ailbrendesna munitas et roboratas.
>Datum in curia Nordensi, anno Domini Mo CCCo XLVIIo, in die Cyriaci martiris et sociorum eius.
Suprascriptum approbamus.