Die Häupter des Norderlandes bieten den Hamburgern auf drei oder sechs Jahre Frieden an.
Honestis viris et discretis consulibus universis civitatis Hamburgensis Hylo Attana, [*] Meynardus Gelbertesna, [*] advocati in duabus partibus terre Nordensis, cum tota secta eorum pacis incrementum et tocins iusticie complementum. Cum quedam dissencio seu discordia inter nos et vos de quibusdam causis sit suborta et ex antiquis temporibus usque nunc fidelis dilectio inter nos viguerit, consideremus tarnen ad tempus quorum cause sint extra iusticiam, ne iurisdictio nostra vel vestra hactenus conservata annichiletur, sed magis roboretur; quapropter nobilitati vestre cupimus declarare, quod nos cum conciliis prelatorum terre nostre et aliorum virorum bonorum et meliorum contulimus, qualiter pacem inter nos et vos refrenaremus; consultum autem erat sie, quod omnibus vestris civitatensibus, si vestre placuerit voluntati, ad nos pergentibus pacem firmam ad tres annos vel ad sex indicaremus et concederemus, et eandem observaremus et hoc idem nostris conterraneis apud vos et ubi vestra viget potestas, fieri postulamus. Quicquid in premissis facere decreveritis et volueritis, nobis litteris vestris patentibus declaretis. Preterea vobis insinuamus, cum vestri civitatenses cum navibus eorum et bonis ad confines terre nostre venerint et ubi nos auxilio Dei prevalemus, eandem pacem concedimus, qualem habent in terra nostra. Datum Norde anno Domini Mo CCCo XLo VIIIo, feria sexta post diem beati Mathie apostoli, nostris sub sigillis.
x
Editionen |
E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch I (Emden 1878), nr. 66 |