Nummer:oub0102 | Datum:26. März 1364 | Überlieferung:Editie | Fundstelle:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 92, nr. 102 |
Der Propst Hero von Langen kauft einige Grundstücke.
Noverint universi et singuli presentem paginam inspecturi seu audituri, quod frater Hero Dei miseracione prepositus ecclesie sancti Iacobi in Longhena quatuor graminata sita circa Stuccweie[*] in vulgari[*] a Folcerto Habbana cive in Hlerleta emit atque fideliter persolvit libero cum consensu partis utriusque. Acta sunt hec in presencia domini Lyuppoldi rectoris ecclesie ibidem, cuius sigillum presentibus est appensum in testimonium veritatis, anno Domini Mo CCCo LXo quarto, feria tertia in ebdomada Salutis.[*]