Nummer:oub0103 | Datum:3. Sept. 1366 | Überlieferung:Editie | Fundstelle:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 92, nr. 103 |
Güterkauf des Klosters Langen.
Noverint universi et singuli presentem paginam inspecturi seu audituri, quod frater Hero Dei paciencia prepositus ecclesie sancti Iacobi in Longhena tria graminata in Aldingcompe[*] sita, cum duobus graminatis, que pertinent ad Renardisna in terminis Hlerlete, a Benone Herena emit libero cum consensu utriusque atque fideliter persolvit. Acta sunt hec in presencia discretorum virorum scilicet domini Lyuppoldi, rectoris ecclesie in Hlerlete, necnon Haytati senioris et iunioris, [*] capitaneorum ibidem, anno Domini Mo CCCo LXo sexto, feria quinta proxima post Egidii abbatis; datum sub sigillo predictorum in testimonium veritatis.