Nummer:oub0104 | Datum:7. März 1367 | Überlieferung:Editie | Fundstelle:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 93, nr. 104 |
Die Häupter des Norderlandes bewilligen den Bremern auf bestimmte Zeit freies Geleit und wünschen während dieser Zeit mit dortseitigen Abgesandten zu unterhandeln.
Nobilibus viris et multum honestis consulibus civitatis Bremensis Martinus Zyertza, Hylo Attana et Evenardus Ytzengha advocati terre Nordensis salutem et pacis vinculum firmius stabilire; vestre honestatis prudencie presentibus insinuare cupientes, quod quam venerabile et bonum esse dinoscitur, ubi mutua concordia inter amicos antiquos fideliter observatur, igitur ad hanc concordiam bona et deliberacione matura inclinati, vobis ac singulis vestris concivibus una cum singulis vestris ac eorundem mercanciis in aquis, in terris, ubi nos preesse poterimus et valemus pre omnibus et singulis Nordensibus ac aliis nostris mandatis parere volentibus a data presentis usque ad octavam Penthecosten inclusive presentibus firmum et securum sine dolo concedimus ducatum, dummodo nostrates medio tempore aput vos que (sic) vestros una cum rebus eorundem coequali valeant pace et securitate gaudere.Insuper petimus et amicabiliter vos exoramus, ut medio tempore honestum virum Martinum Pryndeney ac alios viros discretos, quibus constat de causa inter nos ventilante competenter et nomine vestro facere et dimittere potentes in hac parte ad nos destinare nostro sub ducatu, ubi eosdem extra nostram terram securare poterimus, quantociens studeatis, ut omnis controversia inter nos dudum habita mediante iusticia et peritorum concilio penitus descidetur (sic), prout iuris ordo dictat, postulat et requirit. Datum sub anno Domini Mo CCCo LXo septimo, dominica prima quadragesimali, Martini ac Hylonis sub sigillis. Valete et rescriptum petimus, quid in hac parte eritis facturi.