Nummer:oub0121 | Datum:24. Mai 1373 | Überlieferung:Editie | Fundstelle:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 105, nr. 121 |
Güterkauf des Klosters Langen.
Noverint universi et singuli presencia visuri seu audituri, quod frater Hero Dei paciencia prepositus ecclesie beati Iacobi in Langhena una cum consensu conventus ibidem sex graminata circa Ondelaweya[*] sita inter predia prefati conventus libera cum voluntate parte ex utraque emit a Fossa relicta Ayldonis Feykena de consensu puerorum suorum atque fideliter persolvit. Acta sunt hec in presencia domini Lyuppoldi rectoris ecclesie in Hlerlete, cuius sigillum presentibus est appensum in robur et testimonium veritatis anno Domini Mo CCCo LXXo tercio, in profesto Urbani pape et martyris.