Der Häuptling von Larrelt, Enno Haytadisna, bekundet, dass er und seine Vorfahren das Kloster Langen häufig gekränkt und belästigt habe, und gewährt demselben nunmehr völlige Dispositionsfreiheit beim Sammeln der Deichbau und Sielunterhaltungs-Gelder.
Quoniam ea, que in tempore fiunt propter hominum instabilitatem necnon ...onis confusionem, necessitati servet, ne pariter cum eodem faciliter dilabantur autentice scripture testimonio perhennari. Ego Enno Haytadisna in Hlerlete capitaneus ad universorum notitiam et singulorum cognitionem, quorum in presencia formula huius serie fuerit patefacta, cupio non latere publice cognoscendo, quod monasterium in Langhen per meos antecessores, quamvis iuri canonici et legi exstiterat contrarium, cum laicis super rebus ecclesie et personis ecclesiasticis et maxime super religiosis, qui sua, pro Domino reliquerunt, nulla sit attributa facultas, quos obsequendi manet necessitas non auctoritas imperandi, in diversis gravaminibus, exactionibus indebitis de eius hereditatibus pro reparacione aqueductus et aggerum melioratione, fuerat hucusque in suum preiudicium non modicum et gravamen enormiter molestatum.[*] Volens igitur huic morbo celeri occurrere remedio, quia novis morbis nova convenit antidota[*] preparare, ne huiusmodi extorsionis occasio a meis posters sive ab aliis trahatur in exemplum per amplius exercendo, predictis religiosis monasterii in Langhen quocienscunque et quandocunque pro communi utilitate ad prenominati aqueductus reformationem contigerit fieri contributio generalis, ipsi extunc, ut ultra propriam hereditatem per se ipsos omni impedimento cessante possunt facere collectas memoratas, quantum decet contribuendo, tribuo facultatem.Insuper cupiens ipsis in eorum devotione propter Deum favere totum ius et dominium, quod mihi competit in Wivlsum et in Langhen ratione aqueductus super eorum hamricam, sepedictis conventualibus, ut super illam veluti super propria valeant colligere tempore oportuno ad aqueductus necessitatem relevandam, do plenarie et ex toto auctoritatem nullo tempore per me vel per meos successores revocaturam, sed perpetue duraturam. In huius rei evidentiam et testimonii veritatem literam presentem sigillis virorum discretorum, scilicet Bolekonis in Hlerlete curati et Siptati vicarii ibidem, necnon meo proprio frei communiri et testimonialiter duxi appendenda.
x
Editionen |
E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch I (Emden 1878), nr. 175 |