Nummer:oub0941 | Datum:Neuss, 29. Nov. 1474 | Überlieferung:Editie | Fundstelle:Ostfriesisches Urkundenbuch, II, S. 41, nr. 941 |
Bündniss zwischen dem Herzog Karl von Burgund und dem Grafen Gerd von Oldenburg, betreffend die Eroberung Ostfrieslands.
Karolus Dei gracia, dux Burgundie, Lotharingie, Brabancie, Limburgie, Lucemburgie et Gheldrie, comes Flandrie, Arthesii, Burgundie, Palatinus, Hannonie, Hollandie, Selandie, Namurci et Zuythphanie, sacrique imperii marcio, ac dominus Frisie, Salinarum et Mechlinie, universis presentes literas inspecturis salutem. Cum impresenciarum nobilis ac generosus, Gerardus, comes de Oldenbourg et de Delmenhorst, germanus strenuissimi ac potentissimi principis domini consanguinei et confederati nostri carissimi regis Dacie et Norwegie, nobiscum convenerit super ineundis certis federibus et amiciciis inter nos et terras nostras atque dominia ex una, et predictum Gerardum comitem, suas pariter terras et dominia, partibus ex altera, ad laudem omnipotentis Dei sancteque orthodoxe fidei exaltacionem et ampliacionem, quam ex toto cordis desiderio super omnia cupimus et affectamus, subditorumque nostrorum ac patriarum reductionem, notum facimus, quod nos ipsas amicicias atque federa inivimus, fecimus, concepimus atque contraximus sub modis, pactis et condicionibus in sequentibus articulis declaratis. Inprimis, quod dictus comes promisit, et per presentes promittit fide et iuramento, quod bene, probe et legaliter serviet nobis in omnibus agendis nostris, iuxta ipsa pacta, federa et convenciones, quas ut predictum est, invicem concepimus. Item quod ipse comes quociens per nos fuerit requisitus, tenebitur ad mandatum nostrum venire cum quingentis equis et sexcentis peditibus, sumptibus et stipendiis per nos dari solitis et consuetis armigeris nostris, ubicumque nobis placuerit, de quo tamen ipsum per mensem ante avisabimus. Item et singulariter, quod si nos manu armata et potenti velimus per mare aut per terram vel per utrumque intrare patriam nostram Frisie ad illam recuperandam et nobis ad debitam obedienciam subiugandam, ipse prefatus comes tenebitur tota sua potencia, ad minus de suis subditis usque ad numerum sexcentum equitum et quatuor mille peditum et coram cum presidio amicorum et vicinorum suorum, quos congregare vel habere poterit, manu armata intrare predictam patriam nostram Frisie, que vocatur Oistfrisia, et illam subiugare et reducere suis propriis sumptibus et expensis, ad nostram veram et integram obedienciam, pro suo posse. Item predicta patria nostra, sic ut premittitur, recuperata, et ad nostram veram obedienciam subiugata, si opus erit, tenebitur idem comes nobis presidio esse per mare usque ad numerum duorum milium peditum ad intrandum patriam nostram Westfrisie, ad illam pariformiter recuperandam et nobis subiugandam, ut prefatum est, et hoc expensis dicti comitis per duos menses, quibus elapsis, nos eos tenebimur tenere sub stipendio nostro solito et consueto in similibus, de quo nos tenebimur avisare predictum comitem per duos menses ante ad se ad hoc preparandum. Et eciam tenebimur providere de navibus et aliis necessariis et requisitis ad dictas naves. Item quod si negocia nostra, rebus nostris belli consideratis, essent in eo statu, quod nobis hoc tempore dictam patriam nostram manu potenti intrare non expediret, et quod Frisones per alium faciliorem modum essent invadendi, molestandi et debilitandi, et per successum temporis, usque ad obedienciam sic reducendi, et hoc per cottidianas et interpellatas instancias dicti comitis, tunc nos tenebimur prefato comiti ministrare, et intertenere, sub consueto nostro stipendio sexcentos pedites, quibus uns cum subditis nostris cottidie, et quocienscumque pro qualitate temporis expediret, posset dictos Frisones invadere, debilitare, et ad obedienciam nostram reducere, et quod predictus numerus intertenebitur per nos, ut predictum est, usque ad sex menses immediate sequentes, quibus elapsis, si nos dictum numerum revocare velimus, per unum mensem ante dictam revocacionem dicto comiti id significare debebimus. Qua revocacione, sicud premittitur, per nos facta, si eam fieri contingat, si ipse comes suis sumptibus, laboribus et expensis aliquid acquireret de dicta patria Ostfrisie, illud ad nos omni iure spectabit, et id nobis libere et expedite tradere et deliberare tenebitur. Nos tamen pro suis dictis sumptibus, laboribus et expensis, secundum discrecionem nostram ipsum recompensabimus. Item quod si durante differencia inter reverendum in Christo patrem consanguineum nostrum carissimum episcopum Monasteriensem ex una, et predictum comitem ex altena partibus nos vellemus manu potenti intrare patriam nostram Frisie, attento maxime, quod plures sunt nobiles et militares in terris prefati episcopi Monasteriensis prompti et voluntarii ad serviendum dicto comiti ad finem, quod ipse comes posset se melius iuvare obsequio dictorum nobilium, sopita differencia ad usum prefate expedicionis contra Frisones, dabimus operam apud predictum episcopum Monasteriensem totis viribus, quod dicta differencia sopietur. Item si predicti Frisones eo mode, ut dictum est, invadendi et debilitandi essent, procurabimus et cavebimus, quod dicti Frisones, per terram nostram Gheldrie ac eciam per dominia reverendi in Christo patris, fidelis dilectique consiliarii nostri, episcopi Trajectensis, exitum non habebunt, neque ipsis victualia, merces, vel quecumque alie res ducentur, nec ab eis recipientur, et hoc idem pro posse procurabimus apud predictum episcopum Monasteriensem, apud quem ob hanc causam oratores nostros transmittemus, et ipsum per eos affectuose hortabimur et precabimur. Item pro recompensa servicii et expensarum per predictum comitem fiendarum pro recuperacione predicte terre nostre Frisie, modo ut predictum est, vel alias qualitercumque, dabimus prefato comiti singulis annis pro pensione ad vitam nostram amborum summam duorum mille florenorum Renensium, que quidem pensio continuabitur in filium suum primogenitum, post eius obitum, quanidiu vixerimus. Qui quidem filius tenebitur nobis facere iuramentum solitum, ut prefatum est, pro dicto servicio. Item recuperata et subacta dicta terra nostra Oistfrisie ad manus et obedienciam nostram, ut pretactum est, illos districtus, quorum aliqui limitibus dicte terre nostre Frisie contigui et in parte iure hereditario et ab antiquo dicto comiti et suo comitatui de Aldembourg pertinentes, ut asserit, et iam certo tempore per dictos Frisones occupati; propter que inter eos iamdudum differencie et bella fuerunt, et adhuc sunt, nos predicta bona, cum omnibus suis iuribus, consuetudinibus et possessionibus, que ad ipsum comitem tunc hereditario iure pertinere reperta fuerint, dimittimus ad utilitatem suam et suorum heredum et successorum, reservato nobis in predictis bonis feudo et supremo dominio, quorum nomina sunt: Moremerlant, Auweyrkerlant et Jheiverlant, cum suis pertinenciis, qui omnes districtus comprehendunt usque ad numerum fere duorum milia hominum incolarum, vel circiter. Item dicta patria nostra Frisie sic subacta et ad obedienciam nostram reducta, dictum comitem in gubernatorem ibidem ad vitam suam instituemus, et de presenti instituimus sub solito fidelitatis iuramento, et qui ad causam dicti sui officii habebit superintendenciam, de et super omnes officiarios per nos ibidem instituendos, et de redditibus, proventibus et emolumentis dicte patrie nostre faciemus ei ante omnia singulis annis solvi summam duorum milium florenorum, racione dicte sue pensionis. Que quidem pensio sibi solvetur in duobos terminis, videlicet in festo sancti Johannis baptiste, et in festo natalis Domini per medietatem, et erit primus terminus in festo sancti Johannis baptiste, proximus et secundus in festo natalis Domini sequenti et sic de anno in annum et de termino in terrninum, et hoc per receptorem nostrum Zutphanie presentem et futurum, et usque ad tempus, quo dicta patria nostra erit ad obedienciam nostram reducta, et tunc dictus noster receptor Zuthpanie de eadem exonerabitur. Item casu quo dictus comes per Monasterienses, Bremenses, aliasque civitates australes sibi hostes, vel quoscunque alios invaderetur, tunc ipse de hominibus et subditis terre nostre Frisie ad sui defensionem et iniuriam propulsandam se invare poterit, et nos ex locis nostris vicinioribus dicte terre nostre Frisie certo et competenti numero equitum vel peditum armatorum sibi suis sumptibus et expensis auxilio esse debebimus, quamprimum terras predicti comitis intrari contigerit. Etsi aliqui predictorum dictum comitem sine iusta causa diffidaverint, vel ei aliquo modo dampnum vel iniuriam intulerint, nos ad propulsacionem dictarum iniuriarum recuperacionemque dictorum bonorum vel dampnorum sibi assistemus et favebimus adversus et contra omnes, nobis tamen per prius non confederatos seu collegatos. Que omnia et singula sicut premittitur scripta nos promisimus, atque tenore presencium promittimus habere rata, grata atque firma et illa atque singula eorem, in quantum nos concernunt sub verbo principis tenere et inviolabiliter observare, et a quibuscumque, quorum referet et intererit observari facere. In cuius rei testimonium presentibus literis nostrum fecimus apponi sigillum. Datum in castris nostris contra Nusiam, die penultima mensis Novembris, anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo quarto. [*]
x
Bestand | Ostfriesisches Urkundenbuch, II |
---|---|
Fol. Nr. | S. 41 |
Nr | 941 |
Olim | Nach dem Orig. Perg. im Grossherzoglichen Archive zu Oldenburg. Gedr. Hamelmann, Oldenburg. Chronik S. 274. |
Jahr | 1474 |
Datumcode | 2911 |