Nummer:oub0997 | Datum:27. Okt. 1477 und 2. Jan. 1485 | Überlieferung:Editie | Fundstelle:Ostfriesisches Urkundenbuch, II, S. 91, nr. 997 |
Aufzeichnungen zum Kloster Langen.
(Kl. Langen.) In nomine Domini. Amen. Anno eiusdem nativitatis millesimo quadringentesimo septuagesimo septimo, in vigilia sanctorum apostolorum Symonis et Jude, Sebastianus nacionis Flandrie, in Langhen prepositus, exposuit allodium et hereditates conventus nostri antedicti in Wierdermoniken pro quadringentis florenis Renensibus aureis venerabili abbati Ockoni in Thedinghum, ordinis sancti Benedicti. De quibus quadringentis florenis Renensibus aureis omni in anno conventus dabat annuales redditus viginti quatuor florenos Renenses aureos. Quod quidem allodium et hereditates venerabilis vir Johannes Boemel, post eundem Sebastianum prepositum in predicto conventu prepositus, quietavit et cunctam prefatam pecuniam persolvit et omnem illam hereditatem ab omni eiusdem onere magno labore liberavit anna sui oficii septimo, qui fuit nostre salutis annus millesimus quadringentesimus octuagesimus quintus, altera die sanctissime circumcisionis [*] Domini nostri Jhesu Christi benedicti.