Nummer:oub1342 | Datum:1492 | Überlieferung:Editie | Fundstelle:Ostfriesisches Urkundenbuch, II, S. 374, nr. 1342 |
Aufzeichnungen zum Kloster Langen.
(Kl. Langen.) Anno salutis nostre millesimo quadringentesimo nonagesimo secundo fuit ingens caristia ac magna fames in Frisia, Westphalia, Hollandia et in terminis circumquaque iacentibus propter nimiam pluviam per totam estatem anni precedentis, et mortalitas pecorum innumerabilium et ovium, et tandem fames invaluit, quod una tonna Hamburgensis syfiginis, mensure civitatis Emdensis, circa festum Gregorii doctoris eximii.[*] vendebatur pro quinque florenis Renensibus aureis; item una tonna fabe emebatur pro quatuor florenis Renensibus aureis; item una tonna Hamburgensis ordei vendebatur pro quatuor florenis Renensibus aureis; item una tonna havene vendebatur pro duobus florenis Renensibus aureis antiquis. Et multi pauperes fuissent mortui), si cenobiticus ordo eis non subvenisset, quod secundum Augustinum omnes pauperes sunt hospicio recipiendi, ne boni excludantur. Et propter caristiam plures fuerunt venditores prediorum, quam emptores. O tempora dolenda!