Nummer:dik002 | Datum:na 9 maart 1152 | Overlevering:Afschrift | Vindplaats:Arch. Abdij Dikninge, inv.nr. 1, fol. 4v, reg. 2 |
Hermannus, bisschop der Traiectenses, bevestigt de ecclesia in Blidenstat, gewijd aan Maria Magdalena, in de haar door zijnen voorganger Harbertus geschonken beneficia, n. 1. eene hoeve c. a. in Surebecheh, een stuk land in Mitdelbrinc en de tienden van 12 hoeven land ten westen van het genoemd stuk.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Hermannus, divina favente clemencia Traiec-
tensium episcopus, notum facio Christi fidelibus tam futuris quam presentibus, quod beneficia, que predecessor
noster Harbertus, felicis memorie episcopus, pro remedio anime sue dedit ecclesie, in honore beate
Marie Magdalene in Blidenstat constructe, et ego probabilem eius devocionem imi-
tando eadem beneficia eidem ecclesie in nomine Christi concessi. Ad eiusque pie factum corro-
borandum hanc cartham describi iussi et sigilli mei impressione insigniri. Preliba-
ta eciam beneficia certis nominibus certisque terminis distinguo, ne postmodum de eisdem
ulla fiat litigiosa contencio. Sunt autem hec: mansus unus in Surebecheh cum domo
et mancipiis et decimis omnigeneris, et pars terre in Mitdelbrinc, lx particas ha-
bens in latitudine, cum decimis suis, preterea xii mansorum decime in agris iam
dicte terre proximis et versus occidentem respicientibus. Ut autem hec rata et inconvulsa in
servicio beate Marie Magdalene perpetuo maneant, auctoritate Christi et nostra sanccimus atque
precipimus, si quis vero aliquo ausu ea bona supradicte ecclesie subtrahere seu ullo malo in-
genio alienare presumpserit, anathema sit. Acta sunt hec anno ab incarnacione Domini
moc quinquagesimo secundo, indictione xv, anno Fritherici regis regni primo, primo autem
episcopatus nostri anno, coram ydoneis testibus. Clerici hii sunt: Alerdus, magister Wal-
terus, Wolbodo, Arnoldus, Eppo, Hermannus de Gruninghe, Edenradus, liberi,
Theodericus, Lambertus, ministrales [lees: ministeriales], Otto, castellanus, Ulricus, Coenradus, Werenbol-
dus, Ingelbertus, Meinoldus, Radingus, Alardus, Marcuardus, Reinnerus, Ionathas.

x
Archief | Drents Archief |
---|---|
Fonds | Arch. Abdij Dikninge |
Toegangsnummer | 440 |
Inventarisnr. | 1 |
Fol.nr. | fol. 4v |
Regestnr. | 2 |
Jaar | 1152 |
x
Taal | Latijn |
---|---|
Schrift | begin 15de eeuw |
Afbeelding 1 | |
Negatief | 3-Ob-23 |
Afbeelding 2 | |
Negatief | 3-Ob-25 |