Nummer:dik008 | Datum:1207 of 1208 | Overlevering:Afschrift | Vindplaats:Arch. Abdij Dikninge, inv.nr. 1, fol. 3v, reg. 8 |
Theodericus, bisschop van Traiectum, bevestigt op verzoek van Fredericus abt van Rune de ecclesia van St. Maria in Rune en Selewrth in hare (vermelde) bezittingen (in Drente en Vollenhove).
In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Theodericus, Dei gracia Traiectensis episcopus
omnibus tam futuris quam presentibus salutem in Domino. Universitati vestre notum esse volumus,
quod constitutus in presencia nostra dilectus in Christo Fredericus, abbas de Rune, humiliter a
nobis et in Deo postulavit, ut quasdam possessiones ecclesie Beate Marie in Rune et
in Selewrth, quas ipse et antecessores sui xxxta annis et amplius sine interrupcione
prescripcionis auctoritate ecclesie quiete possiderant, confirmaremus. Nos igitur neminem
volentes in iure suo periclitari, ne de cetero ecclesie in Rune et Selewerth, quam
ex iniuncto nobis officio fovere tenemur et regere, ulla moveri possit questio
super possessionibus suis, quas propriis nominibus censuimus notari, videlicet in domo
quadam in Oesterhelsel et in alia domo in Gies, item in domo una in Echten, in
duabus eciam domibus in Devere, item in duabus domibus in Legghelo et in una do-
mo in Lede, item in una domo in Thuingelo, in tribus eciam domibus in Burch et in
duabus domibus in Volnho, eas omnipotentis Dei auctoritate et nostra confirmavimus
et ad earum confirmacionem presentem paginam conscribi fecimus et sigilli nostri impressione
muniri, scire volentes universitatem vestram et promittentes in Christo, quod si quis huius
tradicionis diligens conservator exstiterit, remissionem peccatorum suorum propter hoc sen-
ciet in futuro. Si quis vero contraire presumpserit, omnipotentis Dei iram incurrat.
Amen. Acta sunt hec anno dominice incarnacionis moccoviio, pontificatus nostri
anno viiio, sub hiis testibus: Remboldo, Sancte Marie in Traiecto, Ottone, Tylensi prepo-
sitis, Henrico, decano Sancte Marie, Theoderico de Bruke, Sancti Bonifacii, et Iohanne
Calvo, Sancti Petri in Traiecto canonicis, Everhardo, pastore in Volnho, Arnoldo, capel-
lano, Theoderico, notario, laicis eciam Gherardo de Westerwrth, Hermanno de Nurber-
ghe et aliis quam pluribus, tam clericis quam laicis.

x
Archief | Drents Archief |
---|---|
Fonds | Arch. Abdij Dikninge |
Toegangsnummer | 440 |
Inventarisnr. | 1 |
Fol.nr. | fol. 3v |
Regestnr. | 8 |
Jaar | 1207? |
x
Taal | Latijn |
---|---|
Schrift | begin 15de eeuw |
Afbeelding 1 | |
Negatief | 3-Ob-19 |
Afbeelding 2 | |
Negatief | 3-Ob-21 |