Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:fal015 Datum:2 jan. 1426 Overlevering:Afschrift Vindplaats:F.A. Lewe, inv.nr. 0083, reg. 015

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Officialis terrae Frisiae Monasteriensis Diocesis notum facimus universis ac singulis Christi fidelibus tam prae-
sentibus quam futuris, prae sentia visuris seu audituris, quod iis quae ad Divini cultus augmentum esse dispicimus, li-
benter roboris firmitatem adiicere cupientes, ad petitionem et instantiam Nobilis ac validi viri Abelonis Asinga Bawe Heemstra uxoris eius legitima patronorum et collatorum prae bendae quondam fundatae et dotatae a dicti Abe-
lonis Maioribus, Asingamannorum familiae, in et Altare Beatae Mariae virginis, in parochiali Ecclesia Ulrum, ter
rae Frisiae, Monasteriensis Diocesis, fundationem, dotationem et bonorum assignationem dictae prae bendae, de quodam
prae dio, vulgariter, Mensema heerdt up die Hucht, magnitudinis, vulgo, sessende twintich jucken, situata in dicto Ul-
rum, per dictum Abelonem Asinga et Bawam coniuges factam authoritate nostra ordinaria aprobamus, rataque et
grata habemus et inviolabiliter observari volumus, ac tenore praesentium confirmamus, dictamque prae bendam in
titulum perpetui beneficii erigimus, omniaque et singula bona ad eandem assignata et in posterum assignanda, fo-
re et esse Ecclesiastica decernimus et Ecclesiastica libertate tuenda. Reservantes iisdem Abeloni Asinge et Bawe le-
gitimis coniugibus suisque proximioribus hae redibus et successoribus possidentibus prae dium et castrum vulgariter
dictum Asinge heerdt, in dicto Ulrum situatum dictae prae bendae de Rectore omnimodum collationem et provisionem
perpetuis continuis, futuris temporibus qui Rector pro tempore iuxta primae vam eiusdem fundationem et mentem
fundatorum, celebrabit aut celebrari faciet singulis perpetuis futuris Beatae Mariae virginis festis diebus unam
missam, pro remedio suorum peccatorum et animarum suarum suorumque hae redum et benefactorum salute. Insu-
per huiusmodi prae bendae novae Rectoris eiusdem pro tempore committitur. Jure matricis Ecclesiae semper salvo.
In quorum omnium et singulorum fidem ac testimonium prae missorum, sigillum officialitatis nostrae
iussimus et fecimus prae sentibus appendi. Actum in Lijdense, Anno Domini Millesimo, quadringentesimo
vicesimo sexto in octavo beati Stephani praesentibus Domino Jacobo Abbate in Marna et Nicolao in Lijdense
Curato Testibus ad prae missa vocatis ac rogatis.
Scriptum per me Joannem Bijell notarium.
Recto:
Dorso:
x
x
Archief Groninger Archieven
Fonds F.A. Lewe
Toegangsnummer 547
Inventarisnr. 0083
Regestnr. 015
Register Feith 1426.009
Jaar 1426
Datumcode oStepha
x
x
x
Materiaal perkament